Mi frater,
Facis mihi rem pergratam, quod editiones nostras tam diligenter curas. Gaudeo Annotata2 procedere et censeo illis addenda tria, quae hactenus ἀνώνυμα3 fuere. Ubi Maresii libellum4 videro, sciam ecquid addendum sit; tum vero ubi duodecim illa exemplaria, de quibus scribis5 accepero, annotabo diligenter, quae corrigenda erunt, et ad vos mittam. Quod de Annotatorum exemplaribus egisti, perplacet. Velim autem post Curcellium6 relegendis speciminibus incumbere aut D. Vossii filios7 aut D. Corvinum8, ad quem ea de re scripsi9. D. Vossius, ut ex tuis literis conjecto, id metuit, ne, si omnia Annotata legisse dicatur, auctoritatem praestare cogatur omnium, quae scripsi, cogitans non omnia omnibus placitura. Caeterum ad me de eo opere scripsit benigne ac magnifice10. Quod me ad similes labores plurimum excitat.
Laudo te, quod inter D. Salmasium et Heinsium11 medium te tenes et cum utroque amicitiam colis, deinde etiam quod judicium tibi liberum servas. Trapezitica12 paucis probantur. De dominii transitione in mutuo omnes, qui hic praecipui sunt D. Salmasii
489
fautores, aliter sentiunt. Audio Cyprianum13 valde acerbe scripsisse contra Salmasium. De duodenis exemplaribus quod non ad Treselium missa sunt, doleo14. Vereor, ne intercidant, quod plane nolim, et Vlackius ille, ut puto, nobis minus aequus est. Nonnulla Heinsii contra Salmasium defendit nuper Heraldus15 et multis probavit.Pergitur in arce fabricanda ad urbem Atrebatum.
In urbe Taurinorum an esuriatur, incertum est. Sed sal et pulverem bellicum per globos cavos in urbem immittit Leganesius16. Magna supplementa adveniunt Leganesio. Urbem tamen Galli suam futuram sperant intra Septembrem.
Princeps Palatinus17 adhuc hic retinetur rege dona quaedam praeparante.
Vale cum uxore, liberis, amicis.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Calendis Septembribus 1640.
Mitto tibi exemplum novae epistolae meae ad Marinum18, ut cognoscas qualem Ecclesiarum reconciliationem desideremus. Velim scire an accessiones illae et manuscripta Anglicana19 addita sint Annotatis ad Evangelia: et quid de Lucano20 futurum sit.