Frater optime,
De Annotatis nostris ad Evangelia2 jam scripsi, quae scribenda fuere. Addenda illa antehac me misisse certus sum. Sed bene res cecidit, quod tandem, quo destinata erant, pervenere. Rogo me adjuves, ut editio et Annotatorum illorum et eorum, quae sequentur, sit quam emendatissima. Typographi saepe ea in re negligentes sunt et egent curatoris.
501
De Anthologia3 jam monui discere me ex Vossio4 paratum esse Blavium5 etiam ista edere post opus de Iure belli ac pacis6. Si ita est et indices velle[t] facere, quales desidero, possemus id tempus exspectare. Interim Poëmata7 edi possent non diu illum moratura; imo et ille ad Lucanum8, si cunctetur Mairius9.
Gaudeo uxorem meam tanto propius ad nos venisse. Caetera secundet Deus. Vlackius10 iste nondum huc venit; exspectatur tamen. Utinam ista ἀνώνυμα11 tandem ad me veniant; miror tamdiu tardatum. Et spes de Vlackio, utinam ne nos fallat. Debuerat Blavius et diligentior esse et circumspectior.
Annotata nostra ad Veritatem religionis christianae12 probari piis et eruditis et amicis gaudeo non gloriolae causa, sed quia in eo aliquod solatium est labori et ad alios labores incitamentum. Cum librorum illorum versio ex Belgico sit sumta, ex isto Latino iterum in Belgicum transfundi mihi non placeat. Sed possent mei versus Belgici recudi13 et, siquid obscurum est, ex prosa Latina breviter illustrari, deinde addi testimonia.
Matri nostrae longe optimae14 gratam esse meam uxorisque meae pietatem gaudeo. Precor pro ea Deum quotidie. Idem ut pro me faciat, rogo. Scriberem ad ipsam et saepe, nisi viderem parum id suave fore oculis captae. Itaque tibi pro me officium id delego.
De Petro15 agam cum uxore, ubi huc venerit.
Rex est ad S. Germani, reginae16 partus appropinquat.
Arx ad Atrebatum urbem nondum struitur, sed pro arce sunt terni milites in domo quaque. Ideo multi oppidanorum abeunt. Abiere et jesuitae et monachi.
De urbe Taurinorum nihil habemus certi, nisi plurimum aegrotari in utrisque castris et de pace agi.
Hostes captis Binga et Baccheracho obsident Crucenacum, minantur et Hagenoviae et Hohentwilae.
502
Captas audio multas naves prope Gades17. Si id verum est, prius vos quam nos scietis. Classis altera ad oram est Neapolitanam.
Vale, mi frater, cum nostris omnibus.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
8 Septembris 1640.