524
Illustrissime domine,
Quod reponam literis Excellentiae vestrae datis 10 Septembris2 nihil magnopere reperio. Ita sterilis rerum est hic autumnus.
Principem electorem3 spero jam brevi apud vos fore sanum ac vegetum, utinam et ejus rebus meliori loco se habentibus. Nunc, cum omnes aliorum pollicitationes ab Anglia pendeant, Anglia autem praeter bellum Scoticum domesticis quoque dissidiis distrahatur, quod speremus non multum apparet; bonis tamen votis non abstinendum est.
Canonas nuper in Anglia cusos latinos4 videre percupio. Nondum id contigit.
Quid futurum sit de federe inter Suedos et Gallos5, spero me aliquando percepturum ex illustrissimi domini Salvii6 literis.
De rebus Germanicis eadem prope audimus, quae apud vos nuntiantur; additur Erlachium7 ivisse cum peditibus octingentis, equitibus trecentis contra Ladronium8, qui Hohentwilam circumsidet. Eos autem milites, qui Crucenacum servant, multum et damni et terroris inferre Magontiacensibus.
Ut princeps elector Palatinus pro suorum aliquo commeatus literas imperatorem poscat, pertricosum negotium est et vix video, quomodo sine offensa abire possit. Hassica autem et Lunaeburgicus consulta Suedia Galliaque facere id possent et forte facient.
De Taurinorum urbe variae adhuc sunt conjecturae, sed missus eo a rege est Mazarinus9 haud dubie ad tentandas pactiones aliquas, cujus rei exspectandus eventus.
Reginam matrem Suediae10, etsi forte non plane ex votis suis habitam, terrere debuerat exemplum Gallicae matris11, quae laris incerta huc illuc jactatur gravis ubique hospita, et nunc dicitur parata redire in Batavos, dum a filia alimenta habeat. Regina12 interim hic regis uxor partum exspectat et tormina sentire incipit.
Galli Atrebatum urbis possessionem et advectiones necessarias castellis firmant. Hostium plus sexaginta his diebus in itinere deprehensos occiderunt.
De Hispanicis navibus a Bressaeo13 captis aut oppressis etiam a Madritio literae veniunt.
Pontifici crescunt controversiae. Nam et Gallica recruduit lictore quodam e domesticis Estraei14 interfecto et Hispanica liberatis e carcere quibusdam ope, ut dicitur, legati
525
Hispanici15. Tum vero nec cum Venetis nec cum duce Ethruriae16 nec cum Parmensi17 nec cum Luca bene ei convenit. Hispanus vero Italiae principes satis aut amicos aut per metum obnoxios habet. Nam et Ethruscus et Luca ei appulsum transitumque concedunt idemque a Mutinensi18 et Parmensi se obtenturum sperat.Catalani dicuntur denuo reconciliati regi Hispaniae venire cum aliis Hispanis in Languedociam XX millibus peditum, tribus equitum, XL19 machinis, navibus longis totidem. 15 mensis hujus princeps Thomas20 ex urbe Taurinorum ingentem fecit irruptionem; munimenta quaedam Gallorum tenuit, sed expulsus rejectusque est.
Regina hac nocte alterum peperit filium.
Valetudinem Excellentiae vestrae secundam jucundamque Culemburgi moram ac felicem inde reditum toto animo precor, utpote
Excellentiae vestrae omni observantia
cultuque devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, 22 Septembris 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.