522
Vir nobilissime et amplissime,
Gaudeo me in postremis, quos una habuimus, sermonibus judicio tuo, quod maximi feci semper, fecisse satis. Cur singula dogmata explicare et confirmare in illis libris non debuerint, causae apparent pagina 77, 91, 106, 107, 193, 194 postremae editionis2. Attamen obiter et quantum permisit instituti ratio dixi satis de trinitate et incarnatione 141, 190, 191, 192, 193, 210, 496, 497, 498, 545, 546, 547, 548, 549, 550, 5813 de satisfactione vero 183, 184, 2114.
Novam illam quaestionem quod attinet, quando est εὐδία βλητός nihil melius suadere possim quam videre quae viri doctissimi scripsere ad I Sam. XVI, 6 et II Sam. VII, 3.
Pro benignissimo affectu, quem in me ut in Threselium5 demonstras, gratias habeo summas eroque semper
nobilissimae et amplissimae Dignitatis tuae
studiosissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 20 Septembris 1640.
Adres: Claudio Sarravio, senatori in parlamento Parisiensi.