Frater optime,
Cum proxime scriberem eram paulo occupatior; nunc plus suppetit temporis. Addam igitur ad ea, quae ante octiduum scripsi2, Mairium3 editionem de Veritate religionis christianae4 plus quam oportet differentem egregie a Jansonio Amstelodamensi5 delusum, cujus jam editio cum notis6 ubique prostat. De Poematis tuis novis7, item Notis ad Lucanum8 et praecipue ad Vetus Testamentum9 serio cogitabo et Blavii10 sciscitabor sententiam. Heri ab eo litteras accepi; vidi et antea a Corcelio11 ad Utenbogardum12 scriptas, in quibus uterque de mendis plurimis in tuo apographo Annotatorum13 conqueruntur, hic vero etiam de nimia typographi festinatione. Nunc Blavius rescribit lentius aliquanto procedi neque tamen, quousque processerit, palam facit, quare iterum mihi monendus erit. Interea et hoc scias velim errata in tribus anonymis14 commissa eorumque indiculum jam apud Blavium esse ibidemque servari.
Ad alteras tuas Cal. Dec. datas15 ut respondeam, tribus verbis dicam gratum mihi esse, quod in posterum parum tibi rei futurum sit cum homine tam insolente et apud hominem iracundum nimium valente16. Ego eas aedes - de quibus scribis - non frequento, imo ne quidem toto eo tempore, quo uxor hic fuit, nisi semel ut puto. Illa cum
659
abesset, vocatus accessi neque filius amplius quam semel toto hoc anno ibi fuit, quare facile nobis est inde abstinere; totius rei gestae narrationem a te perscriptam mihi servabo. Illud uno verbo addam nosse me hominem, qui testem se auritum adducere posse ait; qui verba, e quibus tota exorta est disputatio, e tuis litteris ab eo, quem nosti, praelecta sibi esse sit asseveraturus, sed et illi et sibi lites displicere.Ad alia ut veniam intelligo Heinsium17 magno cum dolore ex calculo, ut putatur, orto conflictari et medicos quidem judicare, si accedat febris, actum de eo fore.
Molinaeus18 - id est, ut et Blavius monet, Fronto - in suo de Vate libro19 multa definit dictatoria auctoritate; pauca probat, sufficit ei, quod a calcato protestantibus tramite non recedat, sed eum librum cum jam tibi visum aut brevi videndum putem, plura non addam.
Tua adversus Maraizium20 videre multi hic expetunt, quidam et priora legere nolunt, antequam et illa tua prodierint; aliis viris antiquitatis ecclesiasticae peritis quid de annorum computo Mareziano videatur, scire aveo neque enim scio an semper Baronius, quem allegat pro ipso faciat21.
Pro filio minore22 pecuniam, quam habui, Vickefordio23 persolvi; medio24 libenter suasorem me praebebo, ut tuis consiliis animum adjiciat, sed ut vereor frustra. Mater, quae jam paulo infirmior est, uxor, liberi tibi omnia optant salutaria.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, X Decembris 1640.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède. A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 20 Dec.
En in dorso: 10 Dec. 1640. W. de Groot.