642
Frater optime,
Multum laboris abs te sumi video, ut nostra prodeant, pro qua re nihil habeo, quod reddam praeter gratias.
De Petro quod scripseram2 velim cogitetis, an fieri possit. Ego enim, qui longe sum et tempora minus novi, de istis rebus judicare non satis valeo. Quae tu proponis video ex benevolentissimo animo proficisci. Verum quomodo par erit syndici officio, qui advocationem nimium grave onus censet? Ego nihil boni mihi polliceri audeam de eo, qui laborem defugit. Τῆς δ᾽ ἀρετῆς ἄριστα ϑεοὶ προπάροιϑεν ἔϑηϰαν3. Praeterea noli oblivisci quod scripsi4, ne conscientiam faciat meretricem.
Blonii, de quo scribis, filius5 aliquamdiu in hac urbe habitavit apud advocatum unum ex reformatis et quidem senioribus6. Apud me amice exceptus fuit, etiam in studiis adjutus. Jam cum abitum moliatur, coepit apud me movere illud, de quo scribis negotium, quod tam diu quierat. Ostendit mihi patris sui literas binas diversis temporibus. Priores erant quidem querulae, sed dicebant me, cum essem animo satis leni, ad verba illa venturum non fuisse, nisi ab aliis male de re edoctus essem. Dixi, si vim minatus nullam esset, male me edoctum fuisse. Alteris literis non negavit vim se minatum, sed tantum negavit dixisse se de fustuario; quod nec ego affirmaveram, sed dixeram per vim aut hoc aut similia intelligi, postea in iisdem literis multo jam animosior egisse me dicebat inciviliter et in ipsum ignominiose. Has literas cum mihi praelegeret ejus filius, commeritus erat a me malo mulctari. Et evenisset hoc ei, si ea licentia usus esset apud legatum alium. Tamen retinui me dixique parum sapere ejus patrem, si sibi jus esse existimaret ignominiose tractare senatorem7; mihi vero non satis esse auctoritatis ad monendum ipsum, si quid peccaret. Errare etiam eum, quod putaret agendum mihi cum eo, qui mandasset, non cum eo, qui mandatum esset exsecutus. Jura enim laeso ea de re optionem dare. Etiam si princeps aliquis in Gallia - rege excepto - misisset aliquem ad parlamenti senatorem, qui ei vim minaretur, non abiturum id nuntio impune. Si dicere talia liceret, licere et facere. Audire me et principem Arausionensem et senatores Summi Senatus ita censere iniquum esse quod postulat D. Spiringius8. Me tamen id praeterire neque aegre laturum, si iure agat. Vim mihi displicere et verba vim minantia contra jus et bonos mores. Ita eum tum dimisi. Rediit postea ad me, dixi me occupatum. Iterum rediit; apertius dixi nosse me rem mihi esse cum homine civilitatis ignaro. Constitui autem eum ad me amplius non admittere. Haec significanda tibi duxi, ut noris quo loco res sit. Addam et hoc, cum ego ad priores literas, quae benigniores erant, dixissem me amicitiam ejus non recusare, Blonius in alteris literis id ita detorserat, quasi ego eam ambirem. Itaque coactus fui et hoc dicere amicitiam ipsius mihi nullo modo esse necessariam.
Pransus post id apud me est Ebsteinius9, qui rumoribus recipiendis remittendisque vitam sustentat. Is ex me quaesivit, an esset mihi cum Blonio literarum commercium? Dixi pridem me nullas ab eo accepisse literas neque esse, cur eas valde desiderarem, quando eas, quas scripsit aliis, viderem plenas esse contumeliarum in episcopos, solidi autem vix quicquam continere. Illud omiseram, in posteriore epistola dixisse Blonium posse se
643
perscripta dare quae senatori Reigersbergio dixisset. Ego vero dixi ei me habere senatoris Reigersbergii literas, quibus plus quam ipsius literis crederem. Noli has meas literas cuiquam aut legendas dare aut praelegere aut partem de iis dare. Satis est scias quae egi me cum ratione egisse.Filius noster10 recte faciet, si se a D. Spiringii domo abstineat, ne quid ei eveniat, quod ipsi mihique doleat. Tu quoque, si nihil ibi habes negotii, forte non male feceris, si ad tempus emaneas; praecipue vide, ut tibi in sermonibus cum Graswinckelio11 temperes.
Mazarinus Romam ivit, ut tollat quae restant ibi cum Gallis dissidia.
Rex Hispaniae validum ducit exercitum contra Catalanos et inter hos jam sunt discordiae.
Vale, mi frater, cum uxore, matre, liberis, amicis.
Tibi obligatissimus frater
Hugo Grotius.
Cal. Decembribus 1640.