Frater optime,
Nunc demum ad te scripturus litteras a te accipio2, hora diei lunae vespertina, cum jam in eo essem, ut te certiorem facerem me nullas e Gallia litteras accepisse. Id quoniam video, rogo, ut postmodum neque per Spiringium3 neque per Reygersbergium4 epistolas mittas, sed recta ad me per tabellarium; libenter quod pro vectura litterarum solvi debet
646
solvam. Illud pati nequeo, ut litteras a te post biduum, postquam alii suas recepere, recipiam.De editione Annotatorum5 jam ante egi6; illud addam Utenbogardum7 mihi hac septimana monstrasse litteras Corselii8, quibus conqueritur se solum obrui a typographis et singulis septimanis 32 specimina relegere, quod profecto ferri non postest. Brenius9, quem putabam supremam manum correctioni imponere, is vero, cum Corselius vacare nequit, suam operam praestat, quod ego ignorabam. Utenbogardus et Episcopius utrique scripserunt, ut curam velint adhibere, Corselius multis respondit et in tuo manuscripto multa remansisse errata contendit.
D. Heinsius10 non bene valet et torminibus alvi aut potius calculi vexatur.
Amstelodamo nondum ullas a Vossio11, Corvino12, Blavio13 litteras accepi; itaque vix ulla in re tibi usui esse possum.
Vale.
Tibi obedientissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, III Decembris 1640.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède. A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec 12 Dec.
En in dorso: 3 Dec. 1640. W. de Groot.