637
Frater optime,
Spero brevi te accepturum folia, quae a Blavio2 Rothomagum missa sunt, et ut nomen nautae Treselio3 indicare possis, scias eum vocari Cornelium Johannis, cui ea folia sunt concredita, qui et ante aliquot septimanas Amstelodamo discessit4. Audeo etiam sperare posteriora alphabeti prioris et priora secundi correctiora prioribus fore et, siquid fieri potest, etiam diligentiae et stricto errorum examini aliquid accessurum cum Utenbogardi5 litteris meisque ad Blavium, Vossium, Corvinum monitis6. De Frontone nihil aliud intelligo quam esse eum, quem dixi Molinaeum7, nam id Elzevirii8 aliique palam prae se ferunt. Dominus Utenbogardus - cui tuas tradam litteras9 -queritur non bona fide impingi remonstrantibus illas sententias, quas ille operose sane pro tantillo opere et invidiose nimis coacervavit.
Prodiit et hac septimana Petri Molinaei Vates10 ante aliquot annos scriptus et hac occasione jam Lugduni Mairio impressus, quem librum ad te mitterem, nisi editio sesqui alphabetum paginarum in octavo exhauriret. Ei auctor nomen suum proposuit, qui inibi tractat omnia fere loca a te in commentatione11 examinata, ut 2 Thessalon. 2 et nominatim illud: qui nunc obtinet obtineat, donec de medio tollatur; item Apocal. c. 12 et 17 et alia multa, quae mihi legere nondum vacavit. Meretur tamen legi liber, cum et multa Veteris Testamenti vaticinia comprehendat et, quicquid ad materiam prophetiae spectat, diligenter sane pertractet. Sed vereor, ut Parisiis etiamnum prostet.
Filio Petro12 suasi, ut tuum sequatur consilium seque Amstelodamum conferat, sed ille incertam spem, certas esse impensas causatur neque satis honorificum sibi fore putat neque satis lucrosum secundum advocationis Indicanae locum qua in re et Reigersbergium13 sibi habet adstipulatorem. Uxoris tuae litteris14 alias respondebo; nunc manum de tabula tollere cogor. Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXVI. Novembris 1640.
638
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède prez le roy trèschrestien. A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 6 Dc.
En in dorso: 26 Nov. 1640. W. de Groot.