eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4959 1640 december 8. Aan Willem de Groot1.

    Mi frater,

    Ea quae respondi Maraisio et Frontoni2 quaeque cum tribus scriptis antehac ἀνωνύμοις3, at nunc ὀνοματοφόροις addi inseparabiliter nostris ad Evangelia Annotatis4 volo, mitto ad Vergoesium5, quem apud vos futurum spero, ea de causa, ut, siqua fiat inquisitio in scriptum multis displiciturum, liquido dicere possis non visum tibi. Vergoesius per amicos Amstelodami quae jussi curabit. Nolo autem hunc similesque, si quos mittam, fasciculos tibi sumtui esse, qui multum facis, quod mihi operam curamque commodas, sed rationibus imputari meis.

    652

    Miror me non accipere edita folia Annotatorum post M6. Vereor, ne aliquid lateat occultum, praesertim cum Cursellium7 ex literis cognoscam a me aversiorem. Monet me Vossius8 omitti quaedam a me in margine scripta. Ei rei vereor, ne aliquis non dico ejus, sed tamen dolus subsit. Velim autem diligentissime inquiras in Matth. X, 2 editum sit quod margini asscripseram. Est autem tale, πρῶτος Σίμων ὁ λεγόμενος Πέτρος: ‘princeps haud dubie collegii a Christo designatus ad retinendam corporis compagem. Nec9 offendat quenquam quod Gal. II. 9 Cephas medius inter Iacobum et Iohannem legitur. In manuscripto enim antiquissimo qui ex Graecia in Angliam devenit, abest ibi id nomen. Graeci posteriores apposuere’10. In XXIV capite Matthaei v. 30 scripseram: ‘post tot doctrinae et regiminis corruptelas’ addidi post ‘tot’ haec verba: ‘non paucis in locis’, paulo post in explicatione illorum ϰαὶ τότε ϰόψονται post ista verba: ‘ob judicia illa severissima quae simul ubi repurgata erat doctrina exercebantur a Christo’ delevi ista: ‘in Babylonem pietatis corruptricem’11. Quia cognovi postea, seria studiorum intentione, quae de Babylone in Apocalypsi dicuntur ad alia tempora pertinere, quomodo et ostendi in illis de Antichristo. Rogo igitur, ut praeter curam illam communem, quam meis rebus omnibus impendis, inquiras, an haec omnia ita posita sint, ut volui. Mitto simul indiculum corrigendorum in Annotatis ad Evangelia usque ad finem M. Sunt quaedam leviora, sed quae tamen adscribenda fuere vel in hoc, ut sequens editio fiat perfectior. Ad eandem commendandam pertineret plurimum, si quis satis istorum intelligens Graeca et siqua sunt Hebraea interpretanda interpretaretur Latine eaque versio poneretur in margine nomine etiam interpretis commemorato.

    Ubi haec, quae nunc praelum versat, editio processerit, Curcellius inter primos esse debet, cui debetur exemplar et quidem compactum. Deinde caeteri quos nosti.

    Haec scripseram, cum tuas accepi literas scriptas 26 Novembris12. D. Utenbogardo13 amicisque aliis ac tibi gratias ago, quod tantam in rebus meis curam sumitis. Spero quae nunc eduntur emendatiora fore, maxime si Blavii14 velint σπεύδειν βραδέως15 et doctorum utantur opera. Vatem Molinaei16 nondum vidi, velim tamen.

    De Petro17 plane nullas causas mutandi consilii video. Ea aetas est ipsius et profectus tam modici, ut magnos honores sperare nondum debeat neque advocatio ipsi, quo munere multi functi sunt viri nobiles, potest esse dedecori. Lucrum erit prout ipse sua diligentia merebitur. Una urbs est Amstelodamum, in qua fidos amicos habeamus, in qua ille tutam sedem habere possit, in qua sine periculo ac damno conscientiae possit satisfacere. Rogo, me quantum potes in hoc adiuves et senatorem Reigersbergium18 idem ut faciat, roges. Sed puto illum in suis consiliis spectare, quod princeps19 sit probaturus, quod ego nobis spectandum non puto. Uxor mecum sentit.

    653

    Nihil hic agitur. Erlachius20 hic est sperans dignitatem marescalli Franciae pro praefectura Brisacensi. Exspectantur dux Longavillanus et Harcurtius21. Fridbergam machinis verberat Glenius22.

    Deus matrem nostram, te cum uxore ac liberis servet.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 8 Decembris 1640.

     

    Cum Vergoesium intelligam adhuc haerere Diepae, fasciculum, quem ad te ipsi tradendum mittere volueram ad ipsum mitto. Caeterum corrigenda in Annotatis ad Evangelia quousque ea accepi tibi mitto tibique curanda committo idem facturus in sequentibus foliis, ubi ea accepero. Siquis in id tempus cum altera procurabitur editio Annotatorum indicem velit facere verborum et rerum, is utilem lectoribus operam navarit.

    Haec postquam scripseram, vidi ventum Vergoesio adversari ac metuens, ne is ventus diu duret, redii ad priorem sententiam tibique fasciculum mitto Vergoesio scriptum, cujus vices in hoc negotio frater ejus23 supplere poterit, si ille serius quam res haec fert, venerit. Dedi eidem Vergoesio exemplar bene correctum trium antehac ἀνωνύμων. Si is non adsit in tempore, rogo te aliud exemplar bene correctum ex iis, quae antehac monui Blavio mittas et inter alia, ubi Polycarpi epistola24 nominatur, dele hoc: ‘ad Smyrnenses’. Est enim ἁμάρτημα μνημονιϰὸν.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 907; de passage ‘De Petro...agitur’ gedrukt Clavis Epist. Grotii. Antw. op no. 4946; beantw. d. no. 4977.
    2 - Samuel Desmarets en Pierre Du Moulin. Zij hadden ieder een geschrift gepubliceerd tegen Grotius' Commentatio...de Antichristo; vgl. no. 4954, nn. 4 en 5. Vgl. ook Ter Meulen-Diermanse no. 1100 rem. 5. Grotius antwoordde hen met zijn Appendix...de Antichristo...; Ter Meulen-Diermanse nos. 1128 en 1129.
    3 - Commentatio...de Antichristo; Explicatio...de fide et operibus; Explicatio Decalogi... Zie voor de volledige titels no. 4684, nn. 4, 5 en 2.
    4 - Annotationes in libros Evangeliorum...; Ter Meulen-Diermanse no. 1135. De (her)druk van de vier traktaatjes vindt men bij Ter Meulen-Diermanse resp. nos. 1102, 1111, 1118 en 1129.
    5 - Op wie van de gebroeders Van der Goes hier wordt gedoeld is niet duidelijk. Mr. Adriaen van der Goes († 1632) had drie zoons, Maarten (1609-1687), advokaat, Willem (1613-1688), jurist en, naar het schijnt, ingenieur, en Adriaen (1619-1686), die in november 1641 aan de Leidse universiteit werd ingeschreven voor de studie in de rechten; vgl. NNBW VIII, kol. 616-620. Met name Willem en Adriaan van der Goes hebben veel gereisd, zodat zij wellicht hier het meest in aanmerking komen.
    6 - D.w.z. de planovellen van de Annotationes; vgl. n. 4.
    7 - Etienne de Courcelles. Hij verzorgde voor Grotius correctiewerk.
    8 - Grotius' vriend Gerardus Joannes Vossius, hoogleraar te Amsterdam.
    9 - De uitgave der Epist. geeft in plaats van ‘Nec’ abusievelijk: etc.
    10 - Annotationes in libros Evangeliorvm..., p. 293. Met het ‘manuscriptum antiquissimum’ doelt Grotius op de codex Alexandrinus van het Nieuwe Testament; vgl. no. 4632, n. 16.
    11 - Annotationes in libros Evangeliorvm..., p. 419v., waar de passage echter niet zoals door Grotius geciteerd is afgedrukt.
    12 - No. 4946.
    13 - De remonstrantse predikant Johannes Wtenbogaert.
    14 - Dr. Johan en Cornelis Blaeu, drukkers-uitgevers te Amsterdam.
    15 - Vgl. Gellius, Noct. Att. X, 11, 5: σπεῦδε βραδέως.
    16 - Petri Molinæi Vates, Seu de Præcognitione futurorum & de Bonis Malisque Prophetis, Libri V. In quibus etiam explicantur difficiliores nonnullæ Veteris & Novi Testamenti prophetiæ. Lugduni Batavorum Ex Officina Ioannis Maire MDCXL.
    17 - Voor Grotius' wensen ten aanzien van zijn zoon Pieter zie men nos. 4897, 4918 en 4921.
    18 - Grotius' zwager Nicolaes van Reigersberch.
    19 - Frederik Hendrik; zie no. 4897 postscriptum.
    20 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach.
    21 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville, en Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    22 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen, keizerlijk bevelhebber.
    23 - Zie boven n. 5.
    24 - Grotius had dit verzoek ook al op 10 november gedaan; zie no. 4918.