Vir plurimum reverende,
Significatur mihi prope a fine esse ἔϰδοσιν Annotatorum nostrorum ad Evangelia2, quibus subjungere constitui subitanea nostra3 contra Borboritam4 et Frontonem5.
Scio venia mihi opus esse, quod in tempora tua, omnibus veri amantibus et mihi cara, irruperim et tantam de eis mihi poposcerim partem. Sed excusandus sum, qui aliunde
647
praesentius auxilium habere non potui. Rogo igitur, ut quamprimum cum commodo tuo, id est, publico, id fieri poterit, habeam, quae observasti, ac liceat mihi tua ope addere, demere, corrigere, quae opus erit ad verum pacemque promovendam, quas ad res si tantum mihi esset ingenii atque eruditionis, quantum est aliis, facerem quod nunc vel concupisse magnificum duco.Summas gratias ago pro Psalterio6: est ipsa graecitas et poësis nativa. Semper juxta me repositum librum eum habeo, ut et sensibus et verbis animum pascam.
Vale, vir egregie, et omnibus literas praesertim sacras amantibus, quos inter nomen meum profiteor, prodesse perge.
Tui semper victuri nominis studiosissimus
H. Grotius.
Lutetiae, III Xbr MDCXL