Frater optime,
Fasciculum a te cum litteris et catalogo erratorum iisque, quae ad Vergoesium2 destinaveras, recte accepi et catalogum quidem Amstelodamum misi. Reliqua fratri Vergoesii tradidi, ut suo tempore, quo oportet, mittantur.
Miror ea te nondum accepisse, quae Blavius3 Rothomagum misit ad Treselium4, sed multa intercidere possunt, cur omnia ex voto nostro non procedant. Interea te obnixe rogatum velim, ne nimis quam par est suspicionibus, quibus major ex longinquo potentia, velis indulgere.
Corselius5 apud D. Utenbogardum6 conquestus, quod pro gratiis, quas deberi sibi crediderat, querelas a te recipiat, et sine ulla quidem tua culpa, cum Blavii acceleratio praecipue in causa fuerit, de qua jam aliquantum remisit. Quae ex Mathaei X. 2 de Petro scripsisti7, eodem modo iisdem verbis quae tu in epistola repetivisti, a typographo im-
674
pressa sunt; habeo enim penes me exemplar ab M usque ad Z. De iis, quae ex XXIV capite citas, nihil definio; ea enim necdum mihi videre contigit, sed eorum memorem me fore spondeo.Filio8 quae e re sua esse putas, libenter indicabo. Illud interea scribam responsum mihi esse paratum avunculo senatori9 illud Amstelodamense vitae genus minus probari et a te ista magis suaderi quam imperari, denique et pecuniam sibi in eam rem non suppetere; quare rogo de toto negotio ipse ad filium apertas scribas litteras easque meis includas, ne de enixa tua voluntate dubitare possit amplius.
Principem Arausionensem filium suum10 desponsasse alteri ex filiabus Britannicis11, majori an minori incertum, ex aliis intelliges. Res magna est; tu quid de ea judices, fac sciam.
Plura jam non addam ubi Amstelodamo certi aliquid de tuis Annotatis12 accepero, id ne nescias, curabo.
Vale, frater optime.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XVII Decembris 1640.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède. A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 26 Dec.
En in dorso: 17 Sep. Dec. 1640. W. de Groot.