Fasciculum, pro quo non immerito sollicitus fui, gaudeo recte ad te perlatum. Sed Vergoesium nostrum2 nondum, cum postremas3 scriberes, ad vos venisse miror doleoque ei tamdiu restitisse ventos. Forte alicubi in Anglia haerebit. Nam a Diepa nihil literarum ab ipso habuimus.
Indiculum secundum eorum, quae correctores aut typothetae peccarunt in Annotatis ad Evangelia4, jam acceperis. Videbis ex eo, an jure querar. Hebraica ferme omnia corrupta sunt. Graeca multa. Ex tot mendis inimici materiam sument me traducendi. Si festinatio librarii5 sola in causa est, pridem ea inhiberi debuit vel ipsius, vel mea causa. Video quasdam pagellas satis recte excusas. Forte eae in Bremii6 manus inciderint.
Curcellius7, ut video, molliter nobis tractandus est eoque magis, quod operam satis difficilem sine mercede nobis navat. Conquestus erat se pro multis epistolis, quas a me acceperat aut a Mercerio8 et quarum pretium exsolverat, accepisse ab uxore mea, cum illic esset, non plus XXX stuferis. Uxor dedisse se dicit quantum ipse se impendisse indicaverat. Ego autem ei misi pistorienses duos. Pro navata in corrigendo opera Blavii, quos satis lucraturos confido, aliquid ei debent. Ego de meis operibus sicut quaestum non facio, ita nec damnum sentire debeo. Egissem tamen gratias Curcellio, nisi ipse me prohibuisset, qui cum ante literas subscripserit, ut moris est ad legatos regum ad reges ‘Excellentiae tuae’ etc. mutavit formulam et scripsit ‘amplitudini tuae’ sicut Salmasius9 initio epistolae ‘Vir am-
687
plissime’, Vossius10 autem initio quidem ‘Illustrissime’, sed in fine ‘Illustri tuo nomini’, quod eum insuper dixisse Curcellio miror. Indignus sim honore, quem mihi Suedia imposuit, si me sinam minus honorifice tractari quam caeteros mei gradus. Si vero Curcellius etiam Blavii ad me literas antehac miserat inscriptas mihi ut ‘Viro clarissimo’, qui titulus nunc paedagogis datur, ‘Amplissimi’ vero scabinis ab ipso Salmasio.Suspicionibus non libenter indulgeo. Non tamen stipes sum, ut non intelligam quod trium ἀνωνύμων11 editio tamdiu retardata fuerit, in eo aliquid plus casu intervenisse. Corvinus12 ad epistolam meam13 nihil respondit. Et rectius facit, si quid ex meis editionibus sibi mali metuit, quod se non immiscet quam si se in id immisceret, ut aliis potius morem gereret quam mihi. Nam mandatum aut suscipiendum non est aut implendum ex voluntate ejus, qui mandavit.
Relegi notas nostras tenues ad Tacitum14. Dum vetera menda corrigo, admissa sunt nova ut p. 238 ‘prudentis’ pro ‘prodentis’ et p. 740 ‘omnium’ pro ‘ominum’. Velim haec calamo corrigi in iis, quae restant exemplis.
Venio ad filium Petrum. Pridem ad me non scripsit. Nec ego ad eum scribam. Boni patris consilia pro imperiis valere debent, nisi causae sint graves in contrarium, quae significandae sunt. Ego id maxime quaero, quomodo eum labori assuefaciam et frugalitati atque in eam ducam viam, unde ipse se ac familiam, si res ita eveniat, sustentare possit, ita ut nec conscientiam nec patriam prodat, sed sibi primum, deinde et cognatis omnibus decori sit; quod non in honorum inanibus titulis, sed in vera eruditione ac virtute situm est15.
Rogo ut de omnibus operibus nostris, quid fiat, quid futurum sit, saepe me moneas et quando ad metam ventura sint Annotata.
Minorem esse filiam Britannici regis16 intelligimus eam, quae nuptura est filio Arausionensis principis17. Multa erunt, quae ea de re in mentem veniant et Gallis et Batavis. Sed et sponsalia ejusmodi saepe ante exitum intercidunt sive fato, sive consiliis pro tempore mutatis.
Salmasius apud amicos ita loquitur quasi Lugdunum rediturus. Metuere se dicit, ne fracta cum Batavis tessera rebusque suis hic collocatis fraudetur aliquando promissis salariis, ut eo incommodo pertrahatur ad missam.
Memineris etiam rogo esse penes Corvinum praefatiunculam praemittendam τοῖς hactenus ἀνωνύμοις, deinde versionem latinam Graecorum et Hebraeorum, quae sunt in iisdem libellis ponendam non in textu, sed in margine.
Fuit apud me quidam in Anglia librarium agens18, qui se dicit velle novam curare editionem in Anglia Annotatorum in Evangelia, ne id ab alio fiat. Dixi me non obstare, si id probet Blavius, cujus commodis consulere volo et, si editio fiat ad exemplar plane emendatum ut volo. In Annotatis quaedam contra meum sensum Curcellius mutavit, quod nolim fieri.
Gallicae cohortes in Catalaniam ivere multis tamen Catalanis id nolentibus. Mar-
688
chionissa Cordonae, femina inter Catalanos praepotens, per filium suum19, qui in aula Hispanica vixit hactenus, conditiones accepit, per quas redeatur ad obsequium.In Italia apparet Hispanum pecunia egere. Helvetii qui Vigevani seditiose agebant, tandem acceptis LX millibus scutatorum domum rediere. Cogitantque rectores Helvetiorum revocare et eum militem, qui Gallis militat ob non soluta per XII menses stipendia.
Et Helvetiis et Genevensibus commercium cum Gallia interdictum est, ideo quod inde commeatus in comitatum Burgundiae ferrentur.
In Italia durant induciae et videntur prolatari ad Martium mensem; Galli vero volunt credi principem Thomam20 ob malas Hispanorum in se molitiones ita ab Hispania alienatum, ut in Galliam sit venturus.
Vale cum matre, uxore, liberis, amicis omnibus.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 28 Decembris 1640.
Rogo eorum, quae de Annotatis scripsi, omnium bene memineris.