eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    668

    4973. 1640 december 15. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Quae de Belgicis rebus jactata sermonibus scripsi2, non desinunt pingi suis coloribus. Dicitur enim rex Hispaniae, quae ibi possidet, omnia transscribere velle in Ferdinandum3, ut ibi pax sit sine ullo contractu, quia cum Ferdinando Batavis nihil hactenus intercedit hostile. Vicissim autem accepturus a Ferdinando Hispanus Constantiam urbesque ac terras vicinas et quicquid juris domus Austriaca in Helvetios Rhaetosque sibi vindicare potest cum parte Tirolis, quae cuncta ad Mediolanensis ducatus tutelam sunt perquam idonea. Ceterum alii existimant non hoc agi, sed Leopoldum4 a rege Hispaniae praefici Belgicis rebus, ut cardinalis Hispanus5 ob studia populi militumque suspectus specie praefecturae Portugallicae amoveatur.

    Causa, cur rex Hispaniae adversus Catalanos ipse non eat, haec adfertur, quod is rex exercitum, quem in Arragonia collegit, imparem credat Catalanorum viribus, praesertim cum eas de propinquo foveant Galli, adjuturi forte sint et Batavi per maritimas advectiones. Certe nulla est res, quae facilius pacem Germaniae adferre possit, quam si Catalani per longi temporis incuriam amissam libertatem vi repetant ituro et ad alias nationes Hispanicas Castellanorum supra se potentiam aegre tolerantes exemplo.

    Sed haec valde incerta sunt et saepe libertas nova discordiam parit pulchrisque initiis non semper sequentia respondent. Brabantiam et Flandriam sub jugum reddidit aemulatio procerum in Nassavios, deinde odium in Gallos solitos specie societatis ad dominatum properare. Batavorum animis penitus insedere ingentes injuriae, quas quo diutius perpessi fuerant, eo potentia in atrociorum pertinaciam mutata est. Catalanorum multo leviores querelae et, cum absit religionis dissidium, quod nostro saeculo efficacissimum est ad alenda bella civilia, credibile est facile repertum iri in clero maxime et nobilitate, qui sub specioso obtentu pacis et fidei regibus debitae privatas sibi gratias sint captaturi. Haec sunt et plura alia, quae credere me vetant habere Gallos rationes perveniendi ad pacem, nempe qualem vellent. Nam et hostium res adhuc validiores sunt, quam ut cogi possint relinquere Gallis, quae jam hi tenent, et ipsi Galli felicitate elatiores, quam ut remittant armorum praemia. Jam si senserint Galli Suedos aut pacem bonam habere non posse aut etiam certas ob causas nolle, ad conditiones foederis nihil magnum adjicient. Quod si plane foederis prolatatio6 est e re Suedica, sentiam abrumpendas disputationes et tantum tempore, quo duraturum est foedus, bene definito ac constituto, ne usquam pax aut longae induciae fiant nisi de communi consensu, cetera permittenda cardinalis arbitratui, cujus id est ingenium, ut nihil velit videri coactus facere, cuncta autem, quae facit, sibi deberi velit. Haec sunt mea in praesens cogitata, quae quantum valere debeant, tuae Sublimitatis erit judicare,

    Jam Augustam transiit cardinalis Guenettius7 Ratisbonam, ut creditur, iturus.

    Mareschallus Hornius8 Ingolstadii est; ii, qui in praesidio sunt Hohentvilae, ad Altkircham usque excursum fecere.

    Zwichaviae obsidionem a Saxonicis desertam audimus, Fridbergae urbem a Glenio9

    669

    captam, arcem defendi. Cetera belli iis, qui et locis et notitiae rerum propiores sunt, nuntianda relinquo. Neque de Helveticis Rhaeticisque rebus addam quicquam, quod illas diligenter persequatur Marinus10 dignus tuae Sublimitatis cura.

    In Italia indutiae nunc etiam sunt, sed volunt Galli nos credere eas abruptum iri. Cum pontifice regi bene convenit.

    Deus res Suedicas et totius orbis christiani bono ponat in loco simulque, excellentissime et illustrissime domine, tuae Sublimitati in eo primas gloriae partes assignet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 15 Decembris 1640.

     

    Antonius Sarmientus11 a rege Hispaniae it Bruxellas visurus, an aliquid cum Batavis agi possit.

    Legati Catalanorum Madritium missi12 suspecti sunt universitati Catalanorum vetitique intra fines reverti.

    Leganesius13 multum militem legit in Germania et apud Helvetios.

    Archiepiscopus Burdegalensis14 duas naves hostiles cepit.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 660; Oxenst. Skrift. 2. afd. IV, p. 89.
    2 - No. 4961 in fine.
    3 - Keizer Ferdinand III.
    4 - Aartshertog Leopold Wilhelm.
    5 - De kardinaal-infant don Fernando.
    6 - Het verdrag tussen Zweden en Frankrijk werd in juni 1641 verlengd; zie Du Mont, Corps Dipl. t. VI. I, p. 207vv.
    7 - Marzio, kardinaal Ginetti, door Urbanus VIII teruggeroepen als diens vertegenwoordiger ter Keulse vredesconferentie. Hij werd legaat in Ferrara.
    8 - De Zweedse veldmaarschalk Gustav Karlsson Horn; hij bevond zich in Beierse krijgsgevangenschap.
    9 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen, keizerlijk bevelhebber.
    10 - Charles Marin(i), Zweeds resident in Zürich. Grotius heeft in de loop van 1640 enige malen zijn zaak bij Oxenstierna bepleit; vgl. nos. 4633, 4759, 4803, 4859 en 4961.
    11 - Don Antonio Sarmiento de Acuña.
    12 - De hertog van Cardona, García Gil Manrique, bisschop van Barcelona, en Juan Bautista de Campania, bisschop van Tortosa.
    13 - Diego Mexía Felípez de Guzmán, markies van Leganés, Spaans goeverneur van Milaan.
    14 - Henri d'Escoubleau de Sourdis. Hij leidde de krijgsverrichtingen ter zee tegen Spanje.