543
Excellentissime atque illustrissime domine,
Venit ad me die Lunae exacto comes Chavigniacus2 dixitque regem auditis, quae ego pro mareschalli Hornii3 libertate proposueram, constituisse Waertium4 mittere Nanciacum, ubi miles redisset in hiberna, ut sic majore cum praesidio deduci posset. Placere item regi, ut Waertius cum Hornio permutetur ita tamen, si foederis cum Suedia prolatatio fieret. Nullas regem videre causas, cur id in deliberationem veniat, cum rex omnia foederis antehac facti sua ex parte impleverit et bellum feliciter procedat capta nunc - nam hoc addebat - et Taurinorum urbe. De ea urbe capta rumor quidem est aliquis, sed parum liquidus. Plerique putant bellum illud pace compositum eoque magis, quod dicatur princeps Thomas5 esse in libertate. Dicebat praeterea Chavigniacus audisse regem questum me apud Sublimitatem tuam, quod non is, qui deberet mihi, habitus esset honos a Franciae cancellario6; cancellarium semet excusare, regis autem esse voluntatem, ne minus mihi quam aliis regum legatis honoris haberetur, ac cupere id in Suediam scriberem. Dixi me vera scripsisse, non tamen eum esse, qui, siquid per incuriam factum esset, ubi de animo constaret, oblivione id sanare non possem; scripturum me in Suediam ac confidere futurum hic, ut in veteri possessione defendar.
Locuti etiam sumus de Angliae rebus. Ita autem sentiebat D. Chavigniacus, si rex Britanniae foedus nostrum amplexus esset, non modo bene consulturum eum fuisse palatinae domui ac Germaniae rebus, verum etiam obsequentioribus usurum populis, quibus suspecta est Hispanorum apud aulam auctoritas. De principe palatino7 benigne loquebatur.
Dicitur rex Hispaniae venisse Barcinonem et quidem sine Olivaresio8, quo gratior suus sit adventus apud gentes nondum persanatas.
Res Germanicas iis nuntiandas relinquo, qui in Batavis sunt, Helveticas autem Marino9, cujus memorem fore Sublimitatem tuam spero; res enim ejus id exigunt.
Hohentvila circumsidetur ab Hispanis; praefectus10 autem novo juramento illigavit milites.
Bavarus, ut alios decipiat, simulat non bene sibi cum Austriacis convenire.
Deus, Excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae pro bono Suediae Europaeque totius prosperet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 29 Septembris 1640.
Si foederis prorogationem11 nihil praeter disputationem de pecunia moratur, haud dubie cardinalis pecuniam promissam augebit.
544
Ex urbe Taurinorum exiere octo millia militum. Princeps Thomas apud viduam12 est. Ceterae pactiones latent.
Spargitur hic Catalanos iterum in motu esse et obsidere maritimum oppidum Rosas et implorare opem Galliae terra ac mari.
Hispani Lotharingiam et Burgundiae ducatum ab equite vacua incursant.
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.