eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4974. 1640 december 15. Aan G. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Dignum certe splendore sui generis animum habet illustris filius2 Sublimitatis tuae, qui tantilla officia et quidem summo jure ipsi debita tam aestimat benigne. Non omittam etiam generoso domino Crusio3 inservire in omnibus, quae meae erunt facultatis. Sed haec omnia sunt exigua prae summa ista benevolentia, quam et hactenus in me ostendit Sublimitas tua et nunc recens suis literis4 supra merita mea pollicetur. Non desinam tamen omni modo laborare, non ut me hoc debito liberem, sed ne ingratus sim debitor ac omnibus, qui Sublimitatem tuam ullo contingent propinquitatis aut affinitatis gradu, dabo libentissime consilia, quae potero optima, colloquiis eorum fruar cum voluptate et de profectibus ipsorum gaudebo plurimum. Plus pollicerer, si earum animi dotium, quas illustrissimi D. Gabrielis benignitas mihi tribuit, mihi essem conscius. Sicut vero nulli parco labori, ut ea exsequar omnia, non modo quae legatio requirit, sed et quae ad propagandam nobilissimae Suedorum gentis memoriam pertinent5, ita plurimum laetor

    670

    nactum me horum studiorum meorum tam aequos interpretes quam sunt ii, quorum res Suedica est in manu; quos omnes ac praecipue Sublimitatem tuam, excellentissime et illustrissime domine, Dei optimi tutelae ac favori toto animo penitus commendo.

    Sublimitatis tuae cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 15 Decembris 1640.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 659. Gabriel Gustavsson Oxenstierna was een broer van de Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna. Hij was inmiddels begin december overleden.
    2 - Gabriel Gabrielsson Oxenstierna. Na een verblijf in o.a. Frankrijk en Italië was hij in de loop van 1640 in Zweden teruggekeerd.
    3 - Johan Jespersson Kruus, schoonzoon van Axel Oxenstierna. Zijn moeder Brita de la Gardie was in 1631 hertrouwd met Gabriel Gustavsson Oxenstierna.
    4 - Ontbreekt.
    5 - Dit betreft Grotius' postuum verschenen Historia Gotthorum, Vandalorum, & Langobardorum... Amstelodami, Apud Ludovicum Elzevirium, MDCLV; Ter Meulen-Diermanse no. 735.