Excellentissime atque illustrissime domine,
Die Mercurii exacto2 regem ad S. Germani agentem vidi gratulatusque ei sum reditum, bonam valetudinem, multas victorias, praecipue vero captam Atrebatum urbem, caput gentis ab antiquo belli laude celebris longe a fine Gallico inspectante hostium validissimo exercitu sub egregio principe3; vota addidi pro majoribus processibus et felice partu reginae4. Quae omnia grato animo accepit rex et de labore suo ad capiendam urbem quaedam apposite disseruit.
Post id repetii preces pro libertate D. mareschalli Hornii5, abs quo accepisse me literas dixi testantes placere duci Bavaro6, ut cum Ioanne Waertio7 permutetur. Idem semper desideratum duci Bernhardo Vinariensi8. Si regi placeret hoc beneficio Suediam sibi obstringere, posse Waertium Benfeldium deduci, Hornium Lindaviam, deinde utroque tempore ambos Basileae in libertate poni.
Ad hoc rex nihil aliud quam serio se cogitaturum dixit. Addidi vero, quo magis
516
efficaces preces istas meas facerem, accepisse D. Salvium9 mandata de renovando foedere. Eum cum D. Davausio10 ea de re locuturum.Bapalmae praesidiarii multum excurrunt nuperque damni non parum Gallis intulere. Ad eos frenandos et tutiora Gallis reddenda ad Atrebatum urbem itinera inter duas illas urbes castellum strui rex jussit.
Literae a castris ad urbem Taurinorum nuntiant parari quidem a Leganesio11 novam castrorum oppugnationem, sed eam non multum a Gallis metui, quando duplici jam vallo circumdata sint castra et eorum, qui aegrotarunt in castris, mortui sint pauci, plerique ad bonam valetudinem redierint.
Longavillanus12 mille ferme Gallos secum habet. Vinariensium ductores13 pecunia data placavit. Laborat, ut supplementa accipiat. A Crucenaci obsidione abstractum Glenium14 fama est.
Delphinus15 ablactatus est et expedite loqui incepit.
Multae literae significant a Brezaeo16 mersas aut ustas galeones tres, captam unam inter Gades et Luciferi Fanum, euntes in Americam omnes.
De Germaniae rebus nihil addam; video enim eas certius in Batavis cognosci.
Deus, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatis tuae consilia secundet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 5/15 Septembris 1640.
Audimus recrudescere motus Catalanorum, quos rex Hispaniae accusat violatarum conditionum. Ipsis autem Catalanis arma17 et alimenta a Gallis vendi. Ire adversus eos partem Italicae classis. Brezaeus ad Bellam Insulam rediit, Burdegalensis18 in oram Provinciae hic re nulla facta. Leganesius nova supplementa accepit, Harcurtius19 autem e Provincia peditum quatuor millia, equites quadringentos. Hispani, qui in globis pulverem bellicum Taurinis submisere antehac, nunc et farinam mittere incipiunt. In hac urbe et vicis proximis octo millia novorum militum scribuntur.
Pontifex Guenetium cardinalem20 a Colonia revocat fessus morarum. Remittet eum, ubi reges belli taedebit.
Principi electori21 rex adamantem dedit, qui XXX millibus francorum aestimatur.
Audio legatum in Hollandiam hinc mitti22.