eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4803. 1640 augustus 25. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Omittere non possum, quin Marini2 negotium Sublimitati tuae iterum commendem. Nam gravibus eum incommodis premi et literae ipsius omnes queruntur et res ipsa facit, ut credam; mihi vero si aliunde quam Gallica de pecunia prospici poterit, erit quod gaudeam. Sin inde me petere, quod necesse est, placet, hoc ipsum significari mihi percupiam.

    Manent adhuc in Galliae Belgicaeque finibus exercitus regis3 cardinalisque Hispani faciuntque castellum hi inter Duacum et Atrebatum urbem, illi inter eandem urbem et Dorlanum.

    Ex urbe Taurinorum equitatus Hispanicus per castra Gallica exitum quaesivit 24 Iulii et Augusti 2. Sed a Gallis repressus est. Videtur Hispanos eum conatum adegisse penuria pabuli, quidam adjiciunt et farinae; quam necessitatem ut intendat Harcurtius4, molas, in quibus farina fieri solebat, machinarum jactibus parat disjicere. Nocte ac die 2 Augusti ponte e navibus facto transire Padum aggressi sunt Hispani ac sub idem tempus princeps

    478

    Thomas5 ex urbe castrorum Gallicorum partem adortus est. Sed Gallorum virtus etiam haec prohibuit.

    Incipit jam nonus mensis, ex quo regina6 uterum gerit. Rex huc venturus dicitur. Princeps autem elector Palatinus7 cras hinc abit, ut regem Ambiani adhuc agentem salutet inde Diepam se collaturus, ut in nave regis Britannici mare in Hollandiam transeat.

    Scoticum bellum manere adhuc video; eo quamdiu distinetur rex Britanniae neque arma alio vertere poterit neque, si verbis agendum est, multum habebit in Germania auctoritatis.

    Video omnes rerum prudentes ita judicare Suedos, cum ab exitu non longe sit foedus Gallicum8, facile aut Pomeraniam obtenturos ab imperatore aut a Gallia multo plus pecuniae aliasque conditiones, quales velint, quia et imperator egregios armorum suorum processus sperabit, si ab ea parte quietus sit, et Galli, si Suedica societate destituantur, haud dubie grave bellum habituri sint intra suos fines. Quod si e re erit foedus cum Gallia instaurari, rogo Sublimitas tua memor sit ejus, quod de conservanda regni Suedici dignitate nuper necessario admodum scripsi9.

    Deus, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae cuncta det felicia et per ipsam regno Suedico orbique christiano.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 25 Augusti 1640.

     

    Dicitur princeps Thomas has pacis conditiones proponere, ut sibi ac fratri suo cardinali Sabaudo10 relinquatur Nicaea et Conissum pro fide utriusque sponsuris pontifice et Venetis utque Hispani et Galli praesidia sua de locis Sabaudicis ac Pedemontanis abducant. Rex Daniae non videtur quemquam, qui ad principem electorem pertineat, recepturus in comitatum legatorum suorum Waldemari et Pentzii11 nec quicquam acturus pro ipso nisi impetrato commeatu ab imperatore; quae res mille difficultates habet.

    Bingam et arcem Baccherachi obsident caesariani. Piccolominius12 et pecuniam accepit magnam et milites quater mille.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 641; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 68.
    2 - Charles Marin(i) schreef Grotius geregeld over zijn financiële problemen, veroorzaakt door het uitblijven van zijn salaris als Zweeds resident in Zürich. De kwestie was door Grotius ook in no. 4759 ter sprake gebracht.
    3 - Lodewijk XIII.
    4 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    5 - Tommaso Francesco van Savoye.
    6 - Anna van Oostenrijk. Op 21 september werd haar tweede zoon geboren, Philippe, hertog van Anjou, later hertog van Orléans.
    7 - Karl Ludwig van de Palts.
    8 - Het verdrag tussen Zweden en Frankrijk werd in juni 1641 verlengd; zie Du Mont, Corps Dipl. t. IV. I, p. 207vv.
    9 - Zie no. 4722 dd. 5 juli.
    10 - Maurizio van Savoye.
    11 - Valdemar Christian, graaf van Sleeswijk-Holstein, zoon van Christiaan IV en Christina Munk, en Christian von Pentz, schoonzoon van Christiaan IV. De Deense gezant naar de rijksdag te Regensburg was echter Christoffer von der Lippe.
    12 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.