Excellentissime et illustrissime domine,
Quae nuper de Franciae cancellario2 scripsi, vera erant, imo minus vero scripseram.
515
Nam neque obviam mihi venit, ut mos est, neque de more debitum dedit locum neque deduxit quousque mos est. Caeterum cum nudiustertius ad me venit comes Brulonus3 dixeritque praesentibus etiam cancellarii domesticis, siquid fuisset, quod mihi minus placeret, id incuriae magis quam consilio asscribendum, velle regem a ministris suis eum mihi haberi honorem, qui regum legatis dari soleret, hoc quoque non caelandam Sublimitatem tuam judicavi. Cum dicerem sperare me non minori me habitum iri loco quam Angliae legatum4, dixit in Gallia cuique honorem esse pro suo gradu. Nuntii pontificii5 dignitatem cum multis efferret, de eo silendum mihi duxi. Cum vero mutabilia sint horum hominum ingenia, si ad pactiones aliquas reditur6, huic quoque rei cautione aliqua provideri necessarium arbitrer.Deus, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam sospitet.
Tuae Sublimitatis cultor studiosissimus
devotissimusque
H. Grotius.
Lutetiae, V/XV Septembris MDCXL.
Rogo, Sublimitas tua haec digna ducat sua cura. Alioqui ab uno gradu ad alium, deinde ad alium detrudimur. Et Galli honores pro commodis vendent.
Adres: Excellentissimo et illustrissimo domino, domino Axelio Oxenstiernae, senatori et cancellario reginae regnique Suedici etc., libero baroni in Kymitho etc.