eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5062. 1641 februari 16. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Mitto chartas duas,2 quarum altera est mandatum legationis ad Catalanos Mascarengae datum a novo rege Portugalliae, in qua late sua iura explicat; altera historiam continet praelii a Gallis et Catalanis contra Hispanos feliciter pugnati ad Barcinonem XXVI Ianuarii, in quo praelio Galli augere magis quam minuere soliti famas sibi prosperas duo millia hostium aiunt occidisse.

    Evenit autem hic Catalanis quod prospexeram. Nam rege Hispano omnia Catalaniae tenente praeter Barcinonem, Barcinone ipsa adducta in periculum nec immuni ab internis discordiis, auxiliis hinc tarde se molientibus, omnibus his malis qui motuum auctores praecipui fuerunt non aliud repererunt remedium, quam ut se Galliae regi, ita ut olim in pari malo Campani Romanis,3 dederent, itaque allocuti nunc sunt regem Galliae ut principem Catalaniae et comitem Barcinonis intra breve temporis spatium mire circumacti: primum Hispaniae regis subditi, inde populus liber, nunc Galliae portio. Creditur citra paucos dies rex venturus in parlamentum, ut, sicut antehac Navarram,4 ita nunc Catalaniam Galliae regno inseparabiliter annectat, forte et ut aliquid iubeat contra comitem Suessionensem, quanquam deprecator pro eo est princeps Condaeus,5 quam serio, non dixerim. Creditur a plerisque comes Suessionensis cum Bullionio bellum aliquod civile molitus in Gallia.

    Vindocinensis vero in insulam Garnizaeam, quae ab Anglis tenetur, dicitur traiecisse habitu dissimulato. Cum autem uxor Vindocinensis6 purgare maritum conata cardinali diceret, si quae contra ipsum cogitasset maritus - quod a vero abesse longe - non rem tantam crediturum fuisse hominibus ignotis et criminosis, sed potius sua usurum fuisse manu, dixit cardinalis id non esse perfacile.

    Haec necessitas semet Galliae regno subiiciendi iniuncta Catalanis, additis quae Brisaci et quae in Pedemontana regione vidimus, multis populis suspectam faciet Gallicam societatem. Reges multi et regum ministri summam laudem in eo ponunt, ut quocunque modo fines suos prolatent. Ego vero ab antiquis magistris hausi summam in eo esse laudem, si bene custodian-

    107

    tur avitae leges, addantur ubi necesse est novae, si iudicia sancte ac rite exerceantur, si aerarium par sit impensis nec tamen populo grave, si subditi exerceantur ad virtutem, eruditionem bonasque artes.

    Novus Portugalliae rex aliis opem promittit ipse opis indigens. Est enim divisa studiis Portugallia et, utras partes amplexuri sint ii, qui provincias tenent per Africam, Indiam, Brasiliam, haud satis liquet. Sed ingens in Castellanos odium inde apparet, quod per biennium coniuratio, cuius participes permulti erant, mansit occulta. Scribitur autem a Burdegala etiam in Castellanos fines excursum a Portugallis.

    Regina Gallica mater7 dicta hic obiisse vivit, sed aegra animo ac corpore, quod de factis in eam sumtibus publicae sint querelae.

    Sacerdos quidam pontificius8 a parlamento Angliae damnatus capitis a rege Angliae accepit veniam manifesto tum per hoc tum per alia indicia regis populique dissidio.

    Hic vero multi iactantur libelli, multa promuntur vaticinia vetera, quae in cardinalem quadrent, et cum edita esset pictura quaedam orbis cum axe cardinalis ferente insignia et hoc dictum: ‘Hoc stante cuncta moventur,’ adscripsit quidam: ‘Hoc cadente cuncta quiescent.’ Non possunt scilicet homines quantumvis potentes placere omnibus.

    Audimus retrogressas metu, ne interciperentur, eas Banerii copias, quae Danubium transierant. Maxime autem hanc aulam commovet rumor de literis a conventu, qui Ratisbonae est, scriptis ad reginam Suediae pro pace.9 Si eam dat nobis bonam Deus, laus sit ipsi, sin in bello perseverandum est, tamen is metus efficiet, ut multa nobis negata hactenus concedant Galli. Sed Dei providentiae et haec commendo et praecipue, etc.

     

    Lutetiae, VI/XVI Februarii MDCXLI.

     

    Pro duobus millibus ad Barcinonem caesis nunc non plures dicuntur quingentis manetque urbs obsessa. Castellani enim nullas amisere machinas et aditus tenent. Intra urbem civium primores tres, quos belli taedebat, suspendio puniti sunt.10 Dicuntur autem Massiliae parari naves longae XII, aliae totidem, quae cum quatuor cohortibus eant Barcinonem; terrestri autem itinere eodem mitti Motta Hodincurtius11 cum octo hominum millibus. Ex urbe Atrebatum eiecti sex cives ob suspiciones.

    Petrus de Leone Hispanus et Enchefortius12 permutantur cum Gallis Gevrio et Aquibellio.13 Sedanum et Geneva exclusa manent a Galliae commerciis. Gallorum in Leucatam insidiae successu caruere. Portugalli dicuntur in armis ad XXX millia.

    Bovenaan in de copie te Leipzig: Argumentum. Catalaunorum subiectio regi Galliarum facta. Vindocinensis et Suess[i]onensis ulteriores molitiones. Gallorum dilatandi fines pruritum taxat. Nova Gallica et Anglica. Elegans in Riceliacum scomma. Quae ad Barcinonem gerantur.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 8; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 41. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 106 no. 362.
    2 - Deze bijlagen ontbreken. Bedoeld zijn de geloofsbrief van Inácio de Mascarenhas (no. 5060 n. 3) en wellicht een geschreven nieuwstijding uit Barcelona dd. 28 januari 1641 waarvan een copie zich bevindt in Grotius' nagelaten papieren, hs. Stockholm, RA, Gallica 10, Handl. tillh. Hugo Grotii beskickning 1639-1641.
    3 - Vgl. no. 5061 n. 23.
    4 - In 1589 bracht Hendrik IV het gebied van Navarre benoorden de Pyreneeën aan de Franse kroon.
    5 - Henri de Bourbon, prins van Condé, was een volle neef van Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    6 - Françoise de Lorraine († 1669), hertogin van Mercoeur.
    7 - Maria de' Medici overleed in 1642. Haar toelage was door Karel I, op wiens kosten zij leefde, al in de loop van 1640 verminderd en werd in januari 1641 door het Engelse parlement ingetrokken; vgl. CSP Ven. 1640-1642, p. 60, 62, 112.
    8 - John Goodman (no. 5042 n. 10).
    9 - Zie no. 5060 n. 8.
    10 - Dr. Joan Baptiste Gori, dr. Rafael Puig en dr. Lluís Ramon (no. 5061 n. 25).
    11 - Philippe, graaf van La Mothe-Houdancourt (no. 5060 n. 16).
    12 - Pedro de León Villaroel, in 1628 goeverneur van Gravelines, en Adriaen von Enkefort (no. 5020 n. 21).
    13 - François-Louis Potier (†1645), markies van Gesvres, en monsieur d'Aigueberre († na 1673). Vgl. resp. Dict. Nobl. 3XVI, kol. 239; DBF I, kol. 894v.