eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5060. 1641 februari 16. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Non illis tantum gratulandum censeo, quibus nova aliqua dignitas accedit, sed et iis, qui toleratam diu sarcinam commode deponunt et post multas iactationes reddunt se suavi otio et amicis et literis et velut ex portu conspiciunt alios navigantes. Quid enim optabilius homini erudito quam in aetate laboribus impari veteres historias novasque repetere animo et ex utrisque deprehendere omnium rerum humanarum instabilitatem, respublicas in regna versas, regna in respublicas, bella crudelia, paces subdolas et omnia talia, quae commendare nobis possint finem vitae appropinquantem? Haec ego bona ill. Dominationi vestrae concessa mihi pono ob oculos ipse quoque, ubi Deus et ii quibus in nos ius est voluerint, ambabus ulnis excepturus parem tranquillitatem.

    Galli nunc demum2 fortiter incipiunt promovere res Catalanas, postquam Galliae res agitur. Nam fessi malis Catalani metuque - quia rex Hispaniae omnia praeter Barcinonem tenebat nec in urbe discordiae aberant - Galliae regem principem Catalaniae comitemque Barcinonensem dixere regemque iam non ut liberi, sed ut subditi salutaverunt. Pugnae interim quaedam ad Barcinonem pugnatae sunt. XXII die Ianuarii eventus contra Catalanos et Gallos fuit. At XXVI aiunt Galli ita se pugnasse feliciter, ut bis mille hostes ceciderint, caeteri multum ab urbe retro acti sunt.

    102

    Novus Portugalliae rex legatum nomine Mascarengam3 miserat ad Catalanos auxilia offerens, quorum ipse indiget. Divisa vero in partes Portugallia incertum valde est et ex eventibus suspensum, utris se addituri sint Portugallorum illi, qui in longinquis provinciis versantur. Nam Algarbam addidisse se novo regi et a Portugallis in Castellanos fines excursus factos Burdegala ad nos scribitur. De Andalosia et de Medinisidonia4 video rumores etiamnunc esse incertos. Si veri essent et res Portugallicae ex voto Iohannis IV succederent - nam Barcinonem quin bene iam defensuri sint Galli terra marique, non dubito - possent similia evenire in regno Neapolitano et Siculo et apud Mediolanum. Tum vero quae Belgae cardinali Hispano dixere,5 etsi forte more saeculi in maius aucta, ostendunt tamen res ibi perplexas,6 nec miror. Premuntur enim utrinque ab hoste valido, cessant commercia, crescunt onera. Accedit inter Hispanos Belgasque magna ingeniorum diversitas.

    Quae Bannerii copiae Danubium transierant, eae retro se tulisse dicuntur. Quare quid nunc aggressurus sit Bannerius, exspectandum est. Si in Bavariam, deinde in Austriam penetrari posset, facilis ibi vita esset militi. Sed oppidis opus esset ad commeatus et receptum. Neque ea capi posse diffidam, si exercitum habet, ut hic dicitur, XXV millium, machinas autem CXX.

    Comes Auerspergius,7 ut puto, praeter rem Coloniensis electoris tentabit an aures induciarum sermonibus pateant. Sed praevalebit Galli cantus.

    Perterrita est haec aula rumore perlato scriptas a Ratisbonensi conventu ad reginam Suediae de pace literas.8 Placet interim quod non otiosi sunt Hassici et Lunaeburgici9.

    Elector Palatinus10 a Daniae rege obtinebit bona verba et larga pocula. Spes ipsius in Anglia potius sitae sunt faventque ei multa, si modo rex adventum eius expetat. Illud mihi dolet, quod quotidie maiora erumpunt inter regem ac ordines Angliae dissidia, quando audimus et pontificium sacerdotem11 a parlamento damnatum capitis per regis indulgentiam vitasse periculum. Archiepiscopi12 negotium trahitur nec quicquam ei mali evenire poterit sine magno regis dolore.

    De federe si quid in Anglia agere Batavi volent,13 opus erit id rege Galliae conscio faciant. Alioqui exardescent iactae iam suspicionum scintillae. Batavica ista classis Daniae minari videtur diciturque et in Suedia par institui paratus.

    103

    Vendocinensis14 in Angliae insulas se recepit. De Suessionensi quid futurum sit, incertum est. Princeps Condaeus iam cardinalis affinitate subnixus15 speciem praefert deprecantis periculum a cognato Suessionensi.

    Repeto bona vota maneoque

    Ill. Dom. vestrae perpetua devinctus observantia
    H. Grotius.

    Lutetiae, VI/XVI Februarii MDCXLI.

     

    Audio mitti Barcinonem a Massilia XII naves longas, totidem alias cum milite; octo alia millia militum sub Motta Hodincurtio16 eodem ire terra. Sedanum et Geneva exclusa manent a Galliae commercio.

    Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Red. Hagae a.o 1641 d. 14/24 Februarii. MP.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB, E 388a, 268; copie Linköping, Stifts- och landsbibl., Br. 23, 379. Gedrukt Epist., p. 668 no. 1477. Geciteerd in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 288. Blijkens de aanhef, de adressering en de eerste alinea van de brief had het bericht van Camerarius' afscheid als Zweeds ambassadeur te Den Haag - op 30 januari 1641 - Grotius inmiddels bereikt.
    2 - De copie te Uppsala geeft: tandem.
    3 - Inácio de Mascarenhas SJ (1607-1669), professor in de moraalfilosofie en theologie in Evora en Lissabon. Over zijn gezantschap naar Catalonië publiceerde hij in 1641 een Relaçao do successo que teve na jornada que fez a Catalunha ...; vgl. Memorial histórico Español XVI, p. 138-156. Een Franse vertaling van zijn geloofsbrief verscheen in de Gazette 1641 no. 18, p. 85-88 dd. 19 februari.
    4 - Gaspar Alonso Pérez de Guzmán, hertog van Médina-Sidonia, Spaans goeverneur van Andalusië (no. 5041 n. 12). In plaats van het volgende ‘veri’ geeft de copie te Linköping: certi.
    5 - Zie bijlage no. 4.
    6 - De copie te Uppsala geeft ten onrechte: prosperas.
    7 - Johann Weichard, graaf Auersperg (no. 5042 n. 6) kwam zich onder meer beklagen over de Staatse hulp aan de Hessische troepen die delen van het sticht Keulen hadden bezet.
    8 - De rijksstenden te Regensburg schreven op 17 januari 1641 aan Christina van Zweden. Vgl. Londorpius, Act. publ. V, p. 23-27; K. Bierther, Regensb. Reichstag, p. 244vv. Een copie van de brief bevindt zich in Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 5.
    9 - Op 15 januari waren de gezanten van Hessen-Kassel en Braunschweig-Lüneburg (no. 5007 n. 15) door de Regensburger rijksdag in audiëntie ontvangen; vgl. K. Bierther, Regensb. Reichstag, p. 160v.
    10 - Karl Ludwig van de Palts. In plaats van het volgende ‘expetat’ geeft de copie te Linköping ten onrechte: exspectat.
    11 - John Goodman (no. 5042 n. 10).
    12 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    13 - Een verdrag tussen Engeland en de Republiek kwam niet tot stand (no. 5023 n. 9).
    14 - César, hertog van Vendôme, was medio februari naar Engeland gevlucht.
    15 - Zijn zoon had een nicht van Richelieu gehuwd (no. 4994 n. 17).
    16 - Philippe (1605-1657), graaf van La Mothe-Houdancourt, maarschalk van Frankrijk in 1642, vice-koning van Catalonië in 1642-1644 en 1651-1652; vgl. NBG XXIX, kol. 247-250.