Frater suavissime,
Exspectabo post edita nostra ad Evangelia cum accessionibus2 et illa de Iure belli ac pacis3 diligentiam tuam ad edenda caetera, de quibus scripsi antehac,4 deinde consilium super illis ad Philemonem,5 Blanquianis,6 ad Ius Iustinianeum.7
Non dubito, quin inter pontificios, lutheranos et anabaptistas futuri sint qui longo partium studio fascinati pro miris habituri sunt quae dixi. Nam calvinistas et puritanos quin habiturus sim infestissimos, mi frater, minime mirum: ἐμοὶ δὲ ἐλάχιστόν ἐστιν, ἵνα ὑφ᾿ ὑμῶν ἀνακριθῶ ἢ ὑπὸ ἀνθρωπίνης ἡμέρας.
Seri carpent mea poma nepotes.8Quid si invidiam haec mihi concitent, ut multa antea quae pro patria feci? Deus iudicabit. In eo rogo te consoleris. Mihi cum baronibus et nobilibus Suedis, qui hic sunt, optime convenit. De matris, coniugis tuae liberumque valetudine plurimum gaudeo oroque, ut me in optimo proposito suis precibus adiuvent.
410
Airae obsidium trahitur in mensem alterum. Principes Sedanenses capto Doncheriaco obsident Mousonum. XX millia habere dicuntur. In Catalania quinque naves longae Hispanorum mersae, ustae totidem.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 20 Iulii 1641.
Videtur imminere novum praelium inter regem et principes Sedanenses.