Excellentissime domine legate,
Literae Excell.tiae v.ae, quibus me nuper dignata est,2 mihi adhuc aegro, adhuc privato magno solatio fuerunt nec aliunde vel ex Suecia vel ex toto terrarum orbe provenire potuit quod me profusius recrearet. Licet nunc comperiri, si, ut proxime scripsi,3 in principatu illo Excell.tiae v.ae civis sum, quanti quis faciat principis sui comprobationem. Sed vereor gaudium meum confiteri, ne adulari videar, nisi scientem omnia Ex.tiam v.am neque hoc latere potest se apud omnes summae admirationis et supremae dignationis esse. Si libet ratiocinari, quantus honor fuerit apud antiquos celeberrimis philosophis notum fuisse et quinam in hac nostra aetate viri sint vere docti, tanto eximior dignitas erit ab Ex.tia v.tra non ignorari, quanto rarius et perfectius ipsa eruditorum decus est. Quot sunt illi qui se vidisse Ex.am v.am glorientur? Qui manum eius in tabellis suis per iactantiam ostentent? Quot minima quidem eius in honorem trahant, dum an habiturum sit seculum aliquod simile, dubitent? Itaque mihi in hoc seculum natum esse gratulor et tunc in Gallia peregrinatum, cum Ex.tiam v.am videre contingeret. Literas vero Ex.tiae v.trae quod acceperim, aeternus mihi honor erit.
Sed haec, quamvis vera, toties ab aliis reiterata et fastidita sunt. Unicum amplectar et cum venia Ex.tiae v.trae continuabo, quo me g(r)atum officium solvere sperem, rerum scilicet nostrarum relationem. Nam etiamsi nuntient alii, omittere vel praetermittere possunt quaedam, quorum Ex.tia v.tra non fuerit incuriosa. Nondum octiduum, quod legatus Lusitaniae4 discessit ductus, sed propriis sumptibus praeter usitatum in alios morem, usque oppidum Arboga, ad Melerum5 situm, unde terrestri itinere Goteburgum perget. Ibique Claudius Bielkenstierna6 cum quatuor navibus aderit in Portugalliam transvecturus.
Diebus superioribus Iohannes Crus et Severinus Bååt7 recepti sunt consiliarii Camerae - kameråds - in loca Caroli Mörneri,8 qui praefecturam in Finlandia sortitus est, et Benedicti
496
Skytte,9 quem quaerendis medicis adversus longum morbum exivisse regno ferunt. Israel Fortelius10 factus nuper archivi secretarius cras uxorem ducit. Plerique regentium ruri sunt, cancellarius11 infra paucos dies abibit.Alia differo cum obtestatione, ut velit Ex.tia v.a hisce et futuris boni consulere meque excusare ut qui a servitiis quibuscunque in Ex.tiam v.am temperare me nequeam. Postea ne dedignetur Excell.tia v.a semel indicare, si quadam in re ei inservire possim.
Sum enim Excellentiae vestrae
longe devotissimus et observantissimus
Gustavus Rosenhane.
Scriptum Holmiae, die 28 Augusti a. 1641.
In margine staat: Laurentius Skytte12 in Lusitaniam mittitur ad tempus.
Adres: A monsieur monsieur Hugues de Grot, ambassadeur ordinaire de sa Maiesté de Suède vers le roy de France, à présent, à Paris. 13 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 15 Oct.
En in dorso (tweemaal): 28 Aug. 1641 Rosenhan.