Excellentissime et illustrissime domine,
Ad Airam sedentibus Hispanis marescalli Breszaeus et Milleraius2 vicissim Bapalmam obsedere, urbem quae et possessionem urbis Atrebatum firmabit Gallis et Cameraci aliquando potiundi spem dabit.
Contra ducem Guisium absentem in parlamento pronuntiatum est cervices ei praecidendas, bona, quae a corona Gallica profecta sunt, reddenda coronae, caetera bona feudalia et
507
allodialia sine ullo onere adiudicata regi; ecclesiastica quae habebat beneficia eo esse loco, ut a rege peti impetrarique possint.In Portugallia ingens et atrox fuit coniuratio in caput regis novi, reginae et liberûm.3 Quidam ad mortem aegrotans consiliorum particeps suo poenitentiario rem hanc aperuit, is poenitentiarius poenitentiario regis, regis vero poenitentiarius ipsi regi. Capti sunt ferme triginta, archiepiscopus, episcopi, inquisitores, duces, comites, nobiles, plebeii. Apud unum ex plebe reperta magna vis pecuniae et bellici pulveris. Haec ad classem novi regis exurendam comparata dicitur. Fugere multi. Exspectantur supplicia gravia in captos. Interim per omnes ordines fusa labes ostendit non satis in solido positum Portugalliae statum. Classis Castellana, quae ad oram Catalaniae fuit, Portugalliam versus iverat sperans eo se venturam in ipso articulo, quo eventum habitura putabatur coniuratio. Nunc quid ea agat, nescimus. In Gallica vero aula rumor spargitur redituram classem, quae Mas[s]iliae est, ad oram Catalaniae eodemque iturum marescallum Breszaeum, ut terra Taragonam premat. Verum et classi satis adversum est hoc anni tempus et Taragona a fame liberata iusto exercitu defenditur.
Princeps Arausionensis, nisi magni adhuc aliquid hoc anno agit, non satisfacit Gallorum desideriis.
Rex Magnae Britanniae celerius quam putabat Angliae parlamentum in Scotiam ivit. Duci Lenoxio4 et Scotorum aliis, qui regi aderant, aditus intra fines Scotiae datus non est, priusquam fedus Scoticum signassent.
Deus et belli et pacis consilia ad bonum christiani orbis ac speciatim regni Suedici gubernet idemque [etc.]
Lutetiae, IV/XIV Septembris anni MDCXLI.
Creditur Hispanus omnibus modis impedire pacem Germaniae, ne tota vis Galliae et amicorum Galliae in Hispaniam incumbat. Et Spinale et Castellum ad Mosellam in Lotharingia capta sunt a Gallis. Literae interceptae docent Hispanis, qui in Catalania sunt et in mari ad Catalaniam, propositum esse Caput Quercus et Palamum recuperare et in Ruscinonensem regionem introducere militem et alimenta. Parlamentum Angliae ob pestilentiam ad tempus discessit. Exercitus Scoticus ab Anglia exiit, Anglicanus adhuc manet.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Bapalmae obsidio a Gallis. Sententia contra Guisium dicta. Coniuratio Lusitanica. Lusitanica, Anglica, varia nova.