eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5142. 1641 april 13. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Priusquam huc adferrentur mali de Slangio2 Banerioque rumores, de quibus quid in re sit, nihildum certi cognovimus, intellexeram scriptas a Tubadelio ad Schmidsbergium3 literas,

    221

    quae ostenderent veteres illos Vinariensis4 milites multum queri de D. Banerio neque libenter ei adesse.

    Dux Lotharingus5 pro Barrensi ditione homagium in genibus regi dixit. Ad bellum strenue parantur omnia. Archiepiscopus Burdegalensis,6 qui Catalanis auxilio missus est, naves longas duas, quinque alias in Colubri portum volentes ingredi cepit ac perduxit Barcinonem.

    Princeps Thomas habebit exercitum octo fere millium. Horum quinquies mille pedites, equites quingentos ei dat Hispanus. Caeteros ex Pedemontanis collegit. Vidua autem Sabaudica omnes, qui ipsius et cardinalis Hispani sectam sequuntur, edicto vulgato7 reos pronunciavit maiestatis poenisque ei crimini congruentibus subiecit.

    Lucemburgi praefectus Beckius8 aliique Hispani milites multum Sedani visuntur praesidiumque eius urbis augetur partim ex hominibus earum partium, sed et ex Leodiensibus, ideo quod et dux Bulionius et comes Suessionensis Gallos suspectos habeant. Ea res in causa erit, cur rex aliquid militis sit relicturus circa Sedanum tum ad prohibenda commercia, tum nequid inde mali in Galliam insurgat.

    In Anglia audimus nuptiale negotium9 tardatum nonnihil adventu electoris10 exposcentis, ut in federe cum Batavis faciendo sui habeatur ratio.

    Contra Ossenvillium11 it Gillo Hasius.12 Treverensis autem elector13 Ratisbonae exspectatur. Turcam ad Tanaim ac Moeotim venire Asaco repetendo undique discimus.

    Deliberatur in Anglia, an qui ex Portugallia illuc venit,14 ut legatus regius recipiendus sit. Eius eventum exspectat legatus hic Anglicus,15 ut norit, sibi quid faciendum sit.

    Deum precor [etc.]

     

    Lutetiae, III/XIII Aprilis MDCXLI.

     

    Audimus regem Hispaniae fine Maii habiturum in armis XXX millia contra Portugallos, quos adorturus sit tribus itineribus; ipsos autem Portugallos promittere novo regi XX millia; in mari regi Hispaniae ad id bellum fore XXIV galeones, IV naves longas, Portugallis galeones XXXV; marescallum Breszaeum16 ire in Catalaniam pro rege Galliae cum equitibus bis mille, peditum ductoribus ducentis; remitti ad principem Thomam ex Hispania uxorem et liberos;17

    222

    ducem Lotharingum habiturum a rege ad impensas exercitus annuos duos milliones, quantum scilicet habuit dux Vinariensis; fedus factum inter Galliam et Portugalliam;18 ducem vero Longovillanum valetudinis causa ire ad aquas salubres.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Foedus inter Galliam et Portugalliam. Stipendia Lotharingiae duci decreta; et alia.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 17; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 56. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 122.
    2 - Erik Slange, kolonel in Zweedse dienst (no. 5140 n. 2).
    3 - Georg Christoph van Taupadel en Ludwig von Schmidberg (no. 4993 n. 5).
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar (†18 juli 1639).
    5 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    6 - Henri d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux (no. 5121 n. 27).
    7 - Het edict was afgedrukt in de Gazette dd. 10 april 1641 (no. 5140 n. 18).
    8 - Johann van Beck (no. 5140 n. 19).
    9 - Het huwelijk van Willem II en Mary Stuart, de ‘Princess Royal’.
    10 - Karl Ludwig van de Palts. Een verdrag tussen Engeland en de Republiek kwam niet tot stand (no. 5023 n. 9).
    11 - Paul Le Prevost, baron van Oysonville, adjunct van de goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 16).
    12 - Gilles de Haes, Vlaming in keizerlijke dienst (no. 5041 n. 20).
    13 - Philipp Christoph von Sötern, keurvorst-aartsbisschop van Trier, werd echter in de rijksdag te Regensburg niet toegelaten.
    14 - Antão d'Almada en dr. Francisco d'Andrade Leitão (no. 5028 n. 6).
    15 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinaris Engels ambassadeur te Parijs (no. 5003 n. 13).
    16 - Urbain de Maillé (± 1597-1650), markies van Brezé, maarschalk van Frankrijk, was onderkoning van Catalonië tussen oktober 1641 en mei 1642. Vgl. NBG XXXII, kol. 878v.; J. Sanabre, Acción de Francia, p. 189-204.
    17 - Marie de Bourbon (1606-1692), gravin van Soissons, prinses van Carignano; zij kreeg pas in 1644 toestemming Spanje met haar vier kinderen, Luisa Cristina (1627-1689), Emanuele Filiberto (1628-1709), Giuseppe Emanuele (1631-1656) en Eugenio Maurizio (1635-1673), te verlaten.
    18 - Het ontwerp van een overeenkomst tussen Frankrijk en Portugal was gereed, maar een verdrag - met enigszins andere inhoud - werd pas getekend op 12 juni 1641. Zie Du Mont, Corps Dipl. t. VI.I, p. 214; vgl. E. Prestage, Dipl. relations of Portugal, p. 3vv.