Illustrissime domine,
Facit meus in literas amor, ut a literarum rebus incipiam scriptionem. Gaudeo ereptum periculo D. Heinsium,2 ut diu exstet studiosis exemplum ad poesin, declamationes studiaque alia. D. Salmasius hicne mansurus sit an rediturus in Batavos, ita est dubium, ut nihil certi ne ipse quidem norit. Offeruntur ei salaria opimiora, sed apud Batavos solutiones sunt certiores et minora impendia. Plane vero de eo ita existimari debet non eum esse, qui honorum commodorumque spe adduci possit, ut quicquam faciat dicatve contra animi sui sententiam. Labbaeus is, de quo scripseram,3 idem est, ad quem multae leguntur Scaligeri et Casauboni epistolae, amicissimus et D. Salmasio et mihi.
Viri optimi eruditissimique Ioachimi Camerarii4 et quidem expresso ipsius, non autem dissimulato nomine Annotationes ad librum primum et secundum Quintiliani Institutionum editae sunt Lutetiae MDXLII pulchris literis in folio una cum ipso Quintiliano et annota-
19
tionibus tum Mosellani, tum Antonii Pini.5 Eius editionis exemplum inspexi beneficio Iohannis Cordesii.6De Italicis rebus nihil perspicimus, nisi, quod credibile non est, aut cardinalem Sabaudum aut principem Thomam quicquam constituturos nolente Hispano.
Catalani, qui huc venerant obsides,7 ut legati convenere hic regem, deducti sunt a marescallo Franciae, iussi sunt a rege caput tegere novo exemplo. Auditi sunt et a regina. Sed dum nova libertas tam officiose hic colitur, domi eadem vulnus accepit circumventis non longe a Tortosa Gallorum copiis cum Espenano8 coactisque omnibus deditionem salva vita facere. Erant equitum regimenta, ut loquimur, duo, peditum tria. Unum exemptum ei cladi fuit pedestre regimentum, quod manserat Barcinone, in qua urbe supplicio capitali interfecti sunt procerum nonnulli incusati seorsim de pace egisse cum rege Hispaniae.
Rex Galliae promittit magna se incrementa missurum ad Longavillani exercitum fiuntque passim et dilectus et supplementa. Tum et nuptiarum ducis Anguiani9 paratu strepunt omnia nec minus sermonibus de nuptiis Anglicanis.10
Valde hic displicent accessiones istae libri Rusdorfiani de Bavaricis rebus.11 Ex iis, quae caesariani Lunaeburgicis et Hassicis offerunt Ratisbonae, cognoscemus, bellum ipsis an pax sit cordi. Dicunt Galli, si rex Angliae in societatem armorum venire velit, paratos se polliceri pacem se non facturos nisi Palatinatu restituto; de electoratu tacent.
Pacem cum Scotis factam nondum hic intelligo. Windebanckius12 hic est ab omni malo tutus et vidit legatum Angliae.13 Praeter ecclesiae regimen multae sunt etiam ad statum publicum pertinentes rationes, cur Anglia sine episcopis esse vix possit. Tum vero preces illae a tot millibus signatae14 a regibus pro minis accipi solent et interdum acerbam sui memoriam relinquere eaque olim res praecipue admiralio Franciae Coliniaco exitium attulit.
Creditur hic Bannerius in Franconiam potius quam in Bohemiam iturus. Novus elector Brandenburgicus15 a Swartzenburgo16 eiusque consiliis pridem alienus ad amicitiam Suedicam pedem forte referret, si videret17 satis tuto se id facere posse.
De negotio federis nostros inter et Gallos exspecto a D. Salvio literas.18
Galli qui Creutznachi sunt arcem quandam in proximo cepere. Ossenvillius19 Brisacum
20
rediit. Erlachius20 adhuc in hac urbe est. Pecuniae ex Hispania Genuam aliquantum venit. Classis ex Hispania in Americam profecta est et nuntio pontificio, qui in Hispania est,21 libertas functionis suae restituta.In regno Neapolitano tres colliguntur milliones aegre admodum et naves parantur, quae Gallorum maritimis cursibus se opponant. Ex eodem regno Neapolitano transitum per suas terras Hispanorum militi papa permittit. Etiam Rhaeti Hispanis dilectum in suis terris concessere ad MD pedites. Helvetios ideo Hispani a se dimisere, quod nolint inferre arma in Gallos aut Sabaudos parati tantum loca, si qua ipsis committantur, tueri; tales exceptiones Hispanis non placent.
Constantinopoli paratur classis contra Asachum. Pax Persica22 nutat et in Asia motus quidam imperium Turcicum turbant.
Det Deus et hunc annum et multos sequentes felices Excellentiae vestrae eiusque domui.
Excell. vestrae perpetua observantia devinctissimus23
H. Grotius.
Lutetiae, XII Ianuarii MDCXLI.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae, 11/12 [sic] Ianuarii.