Reverende domine,
Ne importunus sim studiorum, per quae de saeculis et exactis et futuris bene mereris, interpellator, mitto quam alioqui allaturus fueram Annotatorum nostrorum ad Testamentum Vetus partem priorem.2 Rogo autem, ut quisquis haec legendi curam sumserit, primum emendet ea, quae exscriptor peccavit. Solemus enim in nostris legendis properare ideoque multa παρορᾶν.3 Deinde annota, si quae in rebus ipsis mutanda videbuntur. Magni hoc beneficii loco accipiam.
Tuarum virtutum summus admirator
H. Grotius.
Lutetiae, VIII Octobris MDCXLI.