Accepi, mi frater, paginas Hhhh, Iiii, Kkkk, item omnes illas, quas misit Princius.2 Itaque errata nunc annoto. Mittam autem primo post hunc itu tabellarii. Interim pagina una praeter recusas3 recudenda est ob errorem quendam meum; et adiiciendum paullum aliquid ad Appendicem,4 quibus de rebus Vergoesium5 monui. Eum ut adiuves, rogo. Expectabo tua
206
iudicia super Annalibus et Historiis nostris.6 Interim Annotata ad Vetus Testamentum7 et ea, quae dubiae sunt auctoritatis, eousque absolvi, ut nihil mihi restet explicandum praeter Baruchum, additamenta ad Danielem et Maccabaica. Scribam8 valde velim reperiri idoneum ad describenda quae descripta nondum sunt.Interim ubi absoluta erunt Annotata ad Evangelia cum tribus opusculis9 et Appendice, dum currit editio de Iure belli ac pacis,10 velim simul edi nostra ad Lucanum11 et poematum reliquias12 et Anthologiam,13 ad quam quomodo faciendi sint indices Bremium,14 si tamen is labori par est, admoneo per chartam, quam tibi mitto. Cis paucos dies mittam et prolegomena,15 quae ipsa facem allucebunt indices facturo. Epistolam προσφωνητικήν tunc faciam, cum prope absolutum erit opus. Interim nostra ad Vetus Testamentum describentur. Quibus editis aut eodem, quo edentur, tempore poterit edi et Historia.
De Petro16 mutavi consilium, ex quo ipsius consilium intellexi. Nolo mihi uxorique molestias et taedia quotidiana accersere ex conspectu audituque eius, qui aequum putat nos potius ipsi quam se nobis obsequi. Pridem nihil fecit pro bono filio. Si vos, qui illic estis, eum corrigere potestis, facite. Sin minus, ego et uxor mea absenti eo dispiciemus, nobis quid faciendum sit.
Foedus, quod rex cum duce Lotharingo17 fecit 29 Martii, id secundo Aprilis huius solenni utriusque iureiurando in templo S. Germani sancitum est post vespertinas preces. Lamotta duci reddetur. Emit autem ab eo rex Stenaium, Clarimontem, Iamaisium. Caetera manent ita, ut scripsi antehac.18 Regina mater19 videtur itura in aliquam Italiae urbem, quae sub papa sit. In Catalania caesi a Gallis sexcenti Hispani ad Castromontem. Portugalli qui hic sunt20 valde expetunt ad bellum duces.
Nostra Belgica aptata musicis sonis21 quaeso mittas. Praesidem tum in Summo tum in altero iudicum Consessu facere cuius sit, Hollandiaene an Zelandiae,22 scire cupiam. Nuptiae quae fieri possunt [sic] in Anglia cum virgine novem annorum,23 non video. Et ante nuptias eam ire in Batavos non futurum sit ex parlamenti, ut audio, sententia.
207
Vale, mi frater, cum matre, uxore, liberis et amicis.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 6 Aprilis 1641.
Memineris Anthologiam edendam ea forma, qua edita sunt Stobaeana, item Excerpta ex comoediis et tragoediis Graecis.24 Vertere quae in Annotatis ad Vetus Testamentum erunt Hebraea et Graeca - sunt autem permulta - plane otium mihi non est;25 si esset, libens etiam hunc laborem impenderem legentium utilitati. Nunc cum id a me praestari non possit, sperandum est alium fore aliquando, qui id praestet post primam editionem, sed ita tamen, ut in margine ponatur versio et quidem ut non mea. Editio Annotatorum ad Vetus Testamentum facienda erit ea forma, qua ista ad Evangelia.
Velit uxor posse persuaderi Petro domi nihil agenti laudabile, ut in Portugalliam cum aliis iter suscipiat. Vide, quid fieri possit et quid optimum sit factu, ne magis pereat quam periit.