eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5039. 1641 februari 2. Aan W. de Groot.1

    Mi frater,

    Hoc tempore, quo adveniunt literae, nihil abs te habui. Ego autem anteacta hebdomade directe ad te misi literas;2 ante eam per Spiringium,3 quas perlatas arbitror. Pro tuis accepi

    68

    literas doctissimi D. Vossii,4 qui paullo plus mihi honoris habuit quam antehac. Nam ante subscripserat ‘illustris Dominationis,’ nunc autem ‘illustrissimae.’ Est hoc aliquid, nempe tale quod regum legati dant ducum legatis. Ego autem regni et quidem magni vices hic tueor. Ne Venetus5 quidem tales reciperet literas. Tum vero ego, qui D. Vossium mihi amicum esse credo, cogor dubitare an ab Anglia an ab aliquibus apud Batavos potentibus hoc iussum acceperit. Nam video omnes Batavos, quasi in Velabro olearius,6 in hoc conspirare, ne mihi dent vocabula, quae regiis legatis debentur. At ego mandati mihi muneris memor literis eorum, qui in ea re errant, non respondebo; qui vero ad me veniunt et pariter errant, non recipiam. Τοῦτο κέκριται.

    Caetera Vossianae epistolae digna sunt ipso. Ostendit se quaedam correxisse in iis, quae non vidi.7 Gratiam habeo. Quodsi per occupationes aut luctus domesticos aut etiam per motus quosdam sive ἔσωθεν sive ἔξωθεν ipsi admotos liberum ipsi fuisset idem quod miseram ἀπόγραφον relegere et in accentibus ac literis emendare ac, si quid in sensu ipso dubitaret, de eo me edocere, rem fecisset mihi pergratam et publico, ut credo, non inutilem. Nunc, dum ego longe absum, tu et amici mei minus longe, sed tamen longius quam opus desiderabat, factum est, ut correctores8 sensus meos de industria mutaverint, caetera autem quae scribae sunt errata quasi de industria reliquerint. Doleo mihi id mali evenisse, ut nulla pridem fuerit editio inquinatior. Erratorum indicem ad Qq misi. Misissem et aliorum, sed nondum sequentes paginas accepi. Confido autem adfuturas propediem, ut saltem constet me fecisse quicquid a tam longe absente exspectari poterat. Spero autem fore non ut praecipitentur, sed ut maturentur quae de Annotatis edenda restant, deinde tres diatribae et egregia Appendix,9 quam utilissimam fore orbi christiano - etsi forte fructus non ita subito sunt apparituri - pro certo habeo. Rogo, quantum potes, adiuves nec ullorum hominum christianorum, quocumque nomine appellentur, auxilium defugias. Aequum est ab omnibus adiuvari eum, qui omnes adiuvat.

    Velim etiam scire, an Blaviis post illa de Iure belli ac pacis10 placeat edere nostra ad Vetus Testamentum,11 quae aliis operibus praevertenda duco; et an correctores habere possent idoneos, qui Graeca et Hebraica intelligant et emendent quae a scribis peccantur, si quid in scripto ipso peccatum putant, me admoneant; tum vero si quid de Notis ad Lucanum,12 de poematum reliquiis,13 de Anthologia14 in vestris locis sperare debeam, ut, si talium avidi apud vos non sunt, cogitem, quid hic fieri possit. Plane enim constitui, sicut et antehac scripsi,15 nihil haeredibus edendum relinquere idque iustissimis de causis.

    Doleo valetudinem D. Vossii non esse eam quam velim Deumque precor, ut viro optimo, optime de literis sacris profanisque merito sit propitius.

    Erant in litera D. Vossii literae Duraei.16 Eis respondeo et simul pariculum - ita legendum

    69

    in Codice17 ‘de sententiis ex pariculo recitandis’, non ‘ex periculis’, nam pariculum est τὸ ἴσον Graecis - tibi mitto. Certe quae lutheranos calvinistis obiicere scribit D. Vossius, non sunt verba et voces; multum rei subest. Illud quoque verum arbitror, si ecclesiae Suedicae ac Danicae cum illa ecclesia Lutherum magistrum non profitente coalescere potuissent, potuisse cum anglicana tum ob ritus quosdam communes, tum quod non aeque usi sint Angli in alios nigra illa thesi.18

    Archiepiscopi19 vicem doleo, viri optimi, eruditissimi, pacis ecclesiasticae amantissimi. Sed non debemus crucis vexilla secuti, crucem recusare. Deus suos explorat ubi vult, quando vult, quantum vult. Nostrum est facere officium et malis temporariis non territari. Id omni modo agentibus Deus afflabit vires, quod ut etiam optimo archiepiscopo praestet, summam ipsius Dei bonitatem veneror. Dicitur Calvinum vocasse nebulonem;20 nescio an verum sit. Sed si hoc fecisset, quid in eo plus esset criminis quam quod Calvinus pari nomine appellavit Balduinum, Cassandrum, Castellionem,21 viros pios et eruditos admodum? Nihil interest, nisi quod tres illi nullam validam factionem reliquere, ut Calvinus. Si tenues natales obiicere bonis episcopis licet, quid de apostolis fiet, quid de Onesimo22 et aliis, qui ex servis facti sunt episcopi? Tantum abest, ut eum archiepiscopum papistam credam; vix est in Gallia archiepiscopus aut episcopus, cui iure id nomen competat.

    Canonas in Anglia factos anno superiore23 non vidi. Habebat elector Palatinus,24 cum hic esset, sed sermone Anglico. Latino sermone eos videre desidero, quia multi multa dicunt, de quibus recte iudicare non possumus non ipsis verbis inspectis.

    Non est quod D. Vossius propter adversantem tanto viro fortunam aut clam habeat aut exiguum putet quod ei placuerit. Timidior est D. Vossius quam virum eius aetatis esse oportet. Ego quae de Antichristo scripsi25 vera arbitror nec vera tantum, sed et perutilia. Cum ita mihi persuasum sit, putasne me, quem Deus in hoc asylo collocavit ut ipsius veritati pacique servirem, virulentos calamos Maraisii, Molinaei,26 adde et aliorum eius gregis, debere pertimescere? Si vivam, tuebor quae dixi. Ubi moriar, reperiam defensores, si non istos meticulosos, at alios paullo fortiores.

    Multum gaudeo nostris ad Evangelia Annotatis indicem addi, utinam a perita manu. Multum enim id prodesse lectori poterit. Quodsi ad alteram editionem adornandam reperiatur

    70

    qui et Hebraica et Graeca transferat, mihi quidem nihil ea in re seratur, sed multum posteris, quorum utilitatibus me dedidi.27

    Dolet mihi, quod opus D. Vossii28 tam diu trahitur et, siquidem ob sequiorem ipsius valetudinem, hoc magis dolet; sin exspectat, donec archiepiscopus dignitatem recuperet, velim id quamprimum fiat. Sed haec Θεοῦ ἐν γόνασι κεῖται.29

    Multum refert, ut quae posthac edentur mea edantur emendatius quam ista Annotata ad Evangelia vel in hoc, ne Maraisius et Molinaeus me Graecae Hebraicaeque linguae imperitum et merum ostentatorem clamitent. Id quomodo fieri possit, rogo tu et amici cogitetis. In meis relegendis, ut quae probe mihi nota sunt, soleo multum festinare ideoque et praetervidere multa. In literis, in accentibus facile do ius mutandi homini talium perito, in sensu nihil nisi me consulto.

    D. Salmasius videtur mihi propior ad Batavos rediturus. Magna hic offeruntur, sed omnia sunt incerta nec scribendi et edendi ea quae in Batavis libertas.

    Memmius, Baliolus30 praesides, tantum quod eorum in parlamento libertas metuatur, relegati sunt. Haec pro tua prudentia dispartieris.

    Hoc iterum iterumque monebo, ne separentur diatribae et Appendix ab opere Annotatorum et ut haec saltem postrema corrigantur quam diligentissime. Ego me papistam sive socinianum sive aliter appellent homines factiosi, nihil moror nec cuiquam suadeam, ut id flocci faciat. Ante omnia te rogo, ut paginae istae de quibus scripseram31 totae recudantur ac prius cusae aboleantur. Damnum ferre non recuso. Id quamprimum fiat, quaeso. Valde enim id opus est, antequam errores in textu Notarum commissi in indicem irrepant. Quieto non ero animo, donec id factum sit. Si illa ad Vetus Testamentum ibi edi possunt, e re sit prius illa relegi ab aliquo Hebraice et Graece docto, priusquam tradantur typographo.

    Vale cum matre, uxore, liberis, amicis.

    2 Februarii 1641.

     

    Literas meas alteras Vergoesio nostro,32 si is nondum venit, fratri eius tradas rogo.

    De tribus eremitis,33 qui de veneno in cardinalem ducem accusaverant Vendocinensem, quaestio habita est gravis; unus paullo post exspiravit. An venturus sit huc Vendocinensis, ita ut a rege iussus est, dubitatur. Nam relegati qui sunt praesides, amici ipsi erant. Etiam comes Suessionensis an venturus sit, non minus ambigitur. Si datur crimini societas consiliorum cum duce Valetta,34 paratus est se purgare parlamento, dum securus sit contra carcerem. Rex vult eum venire sine conditionibus. Sedanenses a Galliae commercio exclusi sunt ob eius comitis hospitium. Comes Philippus Sabaudus35 in carcere est Vicennensi.

    Video esse qui id moliuntur, ut aut tres diatribae aut certe Appendix divellantur a corpore Annotatorum. Te autem impensissime rogo, facias ut ea in re aliisque meis rebus mea voluntas

    71

    valeat. Scripsi antehac non pauca abreptus amore patriae, quibus remedium aut lenimentum aliquod adhibendum etiam conscientiae meae exonerandae causa necessarium iudico. Id fiet per istam Appendicem. Indicem satius erit et operi et opusculis subnecti.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 912 App. no. 532; de passage ‘Dicitur... ut Calvinus’ alleen gedrukt Clavis Epist. Geciteerd in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 286. Enkele kennelijke verschrijvingen in de uitgave der Epist. zijn verbeterd. Antw. op no. 5011 van G.J. Vossius; beantw. d. no. 5055.
    2 - No. 5029.
    3 - No. 5018. Petter Spiring Silvercrona was resident en raad van financiën van Zweden in Den Haag (no. 5000 n. 1).
    4 - No. 5011.
    5 - Anzolo Correr (1605-1678), van januari 1638 tot mei 1641 ordinaris Venetiaans ambassadeur in Parijs; vgl. Relaz. Ven. II, Francia II, p. 311-362.
    6 - Plautus, Capt. 489: omnes de compecto rem agunt, quasi in Velabro olearii.
    7 - Het betreft de drukproeven van Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135).
    8 - Etienne de Courcelles en Daniël de Breen (no. 4998 n. 13 en 14).
    9 - Herdrukken van Grotius' Commentatio de Antichristo, Explicatio de fide et operibus en Explicatio Decalogi (BG resp. nos. 1102, 1111, 1118) en de Appendix de Antichristo (BG nos. 1128-1129) werden achter de Annotationes (BG no. 1135) afgedrukt.
    10 - BG no. 571; de uitgave verscheen bij Blaeu in 1642.
    11 - Grotius' Annotata ad Vetus Testamentum (BG no. 1137) verscheen in 1644 bij Cramoisy te Parijs.
    12 - Grotius' nieuwe aantekeningen bij Lucanus verschenen bij Blaeu in 1643 (BG nos. 430 en 431).
    13 - Deze uitgave kwam niet tot stand; zie supra no. 4995 n. 12.
    14 - BG no. 534; de uitgave verscheen pas in de jaren 1795-1822.
    15 - Onder meer in no. 4995.
    16 - John Durie; zie de brief van G.J. Vossius, no. 5011, en Grotius' antwoord aan Durie, no. 5037.
    17 - Codex Iustiniani VII, 44. Dezelfde tekstemendatie die Grotius hier geeft, is eveneens te vinden in zijn Florum sparsio ad Ius Iustineaneum, Parisiis ... 1642 (BG no. 791), ad loc. Vgl. B. Kübler, ‘Pariculum, exemplum’, Studi in onore di S. Riccobono (1936) I, p. 435- 453; id., in: Ztschr. Savigny-Stiftung, Rom. Abt., 54(1934) p. 327v.
    18 - De uitgave der Epist. heeft: nigro illo thesa. Grotius antwoordde hier op Vossius' mededeling ‘Praeterea videbant ... solere’ in no. 5011.
    19 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    20 - Zie no. 5011 en n. 13.
    21 - Franciscus Balduinus (Baudoin) (1520-1573), professor iuris in Bourges, Straatsburg, Heidelberg en Angers; na aanvankelijk te zijn overgegaan tot de reformatie werd hij tenslotte weer katholiek. Georges Cassander (1513-1566), Zuidnederlands theoloog, en Sebastian Castellio (Chateillon) (1515-1563), filoloog en bijbelvertaler, werkzaam in Straatsburg en Basel. Vgl. LTK resp. I, kol. 1206; II, kol. 968v.; II, kol. 973.
    22 - Onesimus, slaaf van Philemon, door Paulus bekeerd, werd volgens de traditie later bisschop van Efese of van Beroea; vgl. LTK VII, kol. 1158.
    23 - Zie no. 5011 en n. 15, no. 5017 en n. 11.
    24 - Karl Ludwig van de Palts. Hij bevond zich tot september 1640 in Frankrijk; zie dl. XI, p. XII.
    25 - Commentatio de Antichristo en Appendix de Antichristo (BG resp. nos. 1100 en 1128).
    26 - Samuel Desmarets en Pierre Du Moulin; zie no. 4995 n. 4.
    27 - De index werd vervaardigd door Daniël de Breen (no. 4998 n. 13), terwijl de Latijnse vertaling van de Hebreeuwse en Griekse citaten in 1643 door Grotius zelf is verzorgd. Zie ook infra nos. 5130 postscriptum, 5303 postscriptum, 5319 en 5388; voorts Grotius' brief aan G.J. Vossius dd. 22 augustus 1643 (dl. XIV) en het voorwoord bij de Opera omnia theol. (BG nos. 919-921).
    28 - Vossius' De theologia gentili et physiologia christiana, sive de origine ac progressu Idololatriae ..., Amsterdami, apud Ioh. et Cornelium Blaeu, MDCXXXXI. Zie over de dedicatie van dit werk infra no. 5443.
    29 - Vgl. Homerus, Ilias XVII, 514; Od. I, 267.
    30 - Henri de Mesmes en Nicolas-Léon Bailleul (no. 5029 n. 17); zie ook infra, postscriptum.
    31 - De katern Nn; vgl. nos. 5005, 5066 en 5124.
    32 - Vermoedelijk Willem van der Goes; zijn broers waren Maarten en Adriaan (no. 4995 n. 15).
    33 - Guillaume Poirier, Louis Allaiz en een niet geïdentificeerde monnik (no. 5030 n. 2).
    34 - Bernard de Nogaret, hertog van La Valette (no. 4996 n. 6).
    35 - Filippo d'Agliè, graaf van San Martino (no. 5017 n. 3).