eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5018. 1641 januari 19. Aan W. de Groot.1

    Frater optime,

    Mitto errata in ternione N,2 in quibus unum meum, qui aliorum secutus sententiam de tempore, quo instituta fuere ieiunia quaedam iudaica, nunc eam mutavi. Rogo des operam, ut suo loco annotentur. Ego reliqua Matthaei post Qq, deinde Marci, Lucae et quae sunt Iohannis exspectabo et, quamprimum potero, errata transmittam. Vergoesium3 Diepa pridem digressum accepi. Mirum ni tempestas aut periculum aliquod eum in Angliam tulerit. Spero iam erit apud suos; quodsi est, ipsi, sin minus, quod nolim, fratri eius4 meam epistolam, quae huic inclusa est, tradas rogo. Ubi editio consummata erit, facies de exemplaribus ita ut antehac inter nos constitutum est.5 De recudendis paginis fac certus sis fieri quod volo. Nam impendium non recuso, dum omnino aboleantur prius editae.6 Non ero satis quieto animo, donec id factum norim. Metuo enim non tam Blavios quam alios, qui se miscere possent, ut mihi noceant. Si quid in Vate7 - nondum enim vidi - repererim aliquando dignum refutatu, poterit in secunda editione ad Appendicem8 appendix fieri.

    Ubi liber hic meus erit editus, videbunt protestantium multi faciliorem esse viam reconciliationis ecclesiarum quam putant. Nam in quibus praecipue reformatio posita creditur, ea manere poterunt bona pontificis pace, modo ne iniuriis exasperetur. Nihil ea de re dixi temere et cardinalis Riceliacus rem successuram putat. Ita certe loquitur multis.

    Archiepiscopus Cantuariensis9 poenas dat honestissimi cogitati, quod et aliis bonis saepe evenit. Sed non debent seditionum prosperi successus nos a vero ac pacis studio dimovere. Neque tales furores absterruerunt Erasmum, Cassandrum,10 Melanchthonem, quominus et

    40

    preces suas et consilia ad veritatem pacemque conferrent. Temporum articulos nosse Dei est,11 nostrum est officium facere et in bonis desideriis vivere aut mori.

    Componi controversiam inter Britannicam et Batavicam Societatem ad Indiam pertinentem gaudeo suasique semper Batavis, ne nimis τὸ ἀκριβές sectarentur.

    De caeteris nostris editionibus exspectabo, quid fieri possit aut faciendum censeas.

    Beverwartius,12 ut arbitror, nihil hic aliud quam bene ominata verba accipiet.

    Mitto in tergo erratorum N ἀπόγραφον praefatiunculae ad tres libellos, quam ad Corvinum13 miseram.

    Volo te et publicarum quaestionum participem facere. Didici hodie ex editis testimoniis plurimorum, qui videre,14 in ipso confinio Provinciae Gallicae et Sabaudiae inter vicos Dalvisem et Peannam anno 1637 die 29 Novembris in terram de caelo cecidisse saxum LIV pondo cum fragore, qualem vix ederent trecentae machinae bellicae, coelo sereno. Ingentem in terra factam scrobem, in qua repertum est saxum. Odorem sparsum late sulfureum et qui in propinquo erant lapides in calcem versos. Figuram saxi fuisse plane enormem. Consulo ego physicos, unde ista moles et quomodo in coelo suspensa agitataque permanserit, aut divinos, qualis est Molinaeus,15 ut norim, quid istud portendat.

    Catalanici damni famam, quantum possunt, imminuunt Galli. Damnum quoque ipsum resarcire properant missis illuc copiis terra marique. Et multum illis favet alter ille in Portugallia motus, de quo nuntii pontificii Madritii agentis16 huc venere literae: regem Eborae coronatum ducem Bragantiae ortum e Catharina Portugallica filia Eduardi, cui Eduardo et Henrico, post Sebastianum regi, et Isabellae, quae mater Philippi Secundi, idem parens fuerat Emanuel Portugalliae rex17 fueritque tunc Castellanorum sententia pro privilegio masculini sexus in pari gradu, Conimbricensium pro repraesentatione, ita ut monachus quidam Portugallensis de ambone pro Catharina controversiam definiverit ex illo textu ‘qui me videt, videt patrem meum.’ Qui me Catharinam videt, inquit, videt Eduardum e Philippo [sic]; Ioh. XIV, 9. Nunc episcopus Ulyssiponensis18 crucifixum manibus gerens sancte affirmavit populo ius armis oppressum. Itaque populus omnis cum ipso in arcem currens id denuntiavit archiducissae,19 praefectae pro rege Castellae, eamque detrusit in monasterium. Arx ad ostium Tagi et urbes aliquae Portugalliae ad mare maxime manent in fide Philippi et vicini populi ad Bilbaos se congregant, ut novum regnum armis rescindant. Eodem currunt ex Ruscinonensi comitatu quatuor millia vocaturque ex Italia cum copiis Leganesius.20 Quia haec controversia multos per Europam sermones et forte, si initia bene procedent, legatos videlicet Iohannis parturiet, censeo legendam

    41

    Historiam Connectagii de unione regnorum Castellae et Portugalliae ac Acostam de Successione regia.21

    Niceam Provinciae olim, nunc Pedemontani imperii urbem, munit diligenter cardinalis Sabaudus et eo se recipit princeps Thomas legatumque ab Hispania exspectat. Rex autem Galliae comitem Philippum22 viduae Sabaudiae ad fabulas usque percarum iussit capi in urbe Taurinorum, captum perduci in Galliam, ubi iam Lugdunum transiit habebitque domicilium in Silva Vicennensi in locum Waertii,23 qui Nanciacum ducitur. Vidua autem Sabaudiae primum ignara illius facti, ubi comperuit, muliebriter dolens, conquerens, lamentans, frustra omnia, in morbum incidit.

    Vale, mi frater.

    Tuus ex animo frater
    H. Grotius.

    19 Ianuarii 1641.

     

    XXII millia Hispanorum Barcinonem obsident.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 911 App. no. 530. Geciteerd in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 289. Antw. op no. 4998; tezamen met no. 5005 beantw. d. no. 5032.
    2 - Namelijk van Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135). Het genoemde corrigendum betreft de aantekening ad Mt. 6:16.
    3 - Vermoedelijk Willem van der Goes (no. 4995 n. 15).
    4 - Maarten of Adriaan van der Goes.
    5 - Willem de Groot had 60 exemplaren voor zijn broer bedongen; vgl. no. 4791 (dl. XI). De verdeling daarvan is niet eerder in de nog bewaarde brieven vermeld; zie echter infra nos. 5046 en 5061.
    6 - Grotius wenste een herdruk van de katern Nn van zijn Annotationes (BG no. 1135); vgl. nos. 5005, 5066 en 5124.
    7 - Petri Molinaei Vates, seu de praecognitione futurorum ...; het werk was in november 1640 verschenen.
    8 - Appendix de Antichristo (BG nos. 1128-1129).
    9 - William Laud.
    10 - Georges Cassander (1513-1566), Zuidnederlands theoloog. Vgl. LTK II, kol. 968v.; RPTK III, p. 742v.
    11 - Vgl. Act. 1:7: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate.
    12 - Lodewijk van Nassau, heer van Beverweert (no. 4994 n. 11).
    13 - Johannes Arnoldi Corvinus; vgl. 4998 en n. 8.
    14 - Zie ook no. 5020.
    15 - Grotius maakt hier een toespeling op het in n. 7 genoemde boek van Pierre Du Moulin.
    16 - Cesare Facchinetti (no. 5003 n. 21).
    17 - Manuel I (1469-1521), koning van Portugal, werd opgevolgd door zijn oudste zoon, Jan III (1502-1557). Deze werd opgevolgd door zijn kleinzoon Sebastiaan (1554-1578), die in Afrika bij Alcazalquivir sneuvelde. Een jongere broer van Jan III, Hendrik (1512-1580), werd daarop koning van Portugal. Na diens dood was het de vraag of de opvolging moest geschieden langs de lijn van hun zuster Isabella (1503-1539), moeder van Philips II van Spanje, of langs de lijn van hun broer Eduard (Duarte) van Guimarãens (1515-1540), vader van Catharina (1540-1614), hertogin van Bragança. Portugal werd daarop in 1580 onder Philips II met de overige Iberische kronen verenigd. De nu tot koning gekroonde Jan IV (1604-1656) was een kleinzoon van hertogin Catharina.
    18 - Rodrigo da Cunha (1577-1643).
    19 - Margareta van Savoye (no. 5007 n. 21).
    20 - Diego Mexía Felípez de Guzmán, Spaans goeverneur van Milaan (no. 4996 n. 15).
    21 - Geronimo de' Franchi Conestaggio (†1635) publiceerde in 1585 te Genua Dell' unione del regno di Portogallo alla corona di Castiglia, Istoria, waarvan in 1602 te Frankfurt een Latijnse vertaling verscheen. Manuel da Costa (†1564), jurist te Coimbra, schreef Patrui et nepotis de successione regni Portugalliae tractata quaestio, Conimbricae 1558; vgl. Catálogo dos reservados da Biblioteca Geral da Universidade de Coimbra 1970, no. 817.
    22 - Filippo d'Agliè, graaf van San Martino, vertrouweling van Christine de France, hertogin van Savoye (no. 5017 n. 3).
    23 - Johan van Werth (no. 5017 n. 4).