Frater optime,
Scribo iam iterum Amstelodamo, ubi cum Vergoesio2 per hos octo dies substiti. Interea correxi in apographo tuorum Annotatorum3 errores et quae delenda erant ita delevi, ut quae prius exarata fuere legi amplius non possint. Tantundem praestiti in excuso exemplari, quo Blavius et compilator indicis Brenius4 utuntur. Ubi folia recusa fuerint5 - quod Blavius proxima septimana facturum se recepit -, priora illa plane abolebuntur. Quominus et reliqua exemplaria cremaverimus obstitit, quod folia ista sine aliquot dierum labore excerpi nequiverunt. Nam Blavii non singulos singulatim terniones collocarunt, sed integra exemplaria eo quo divendi debent modo disposuerunt, ita ut ex mille ducentis exemplaribus tollenda sint quae perperam excusa sunt et reponenda illa, quae iam recudentur, quod eadem opera facturos se Blavii receperunt. Et postea omnia ista priora folia, nullo demto, Vulcano tradentur. Sed id aliquantum, ut dixi, temporis exigit. Video operas hiberno hoc tempore lentius processisse itaque circa Llll adhuc desudatur neque plus quinque ternionibus restat ad absolvenda Annotata
114
praeter additamenta6 et indicem, quare ante Pascha ad Appendicem non pervenietur; cuius correctionem in se recepit vir Hebraice bene doctus Vergoesio notus,7 cui ipse iam Appendicem legendam tradidit, ut proxima vice ad te latius perscribet.De Notis in Vetus Testamentum8 hoc habe, Blavios libenter et eas impressuros et sperare occasionem sibi datum iri, ut correctorem adhibere possint iudaeum natione, sed religione iam christianum,9 qua de re alias latius scribam. Putat Vergoesius amicum illum suum etiam totius eius operis correctionem in se suscepturum, de quo valde dubito. Est enim res immensi laboris.
Vossii opus de Idolatria10 iam absolutum est excepta praefatione, quam brevi daturum se promisit. Nunc itaque novam de Iure belli et pacis editionem11 parant Blavii, cuius emendationem ipse doctor Blavius12 sibi sumet, ut de alio correctore non sit laborandum.
Tradidi iisdem et Notas in Lucanum tuas,13 quas brevi impressuros se aiunt, et novam poetae editionem adornaturos cum notis Fornabii14 marginalibus, inter quas et non paucae sunt e prioribus tuis Notis selectae, quibus tandem tuas, ut iam eas recensuisti, Notas subiicient. Certe uterque magnum in te testantur affectum neque alios novi, cui [sic] melius tua concredi possint, quare et de reliquiis poematum,15 ubi Notae in Lucanum bene processerint, iis tradendis cogito.
Illud omnino monendus es, ut per eruditorum aliquem cures relegi apographum Notarum in Vetus Testamentum. Multae enim mendae, ut hisce oculis vidi, in contextu remansere, quae iam errata onerant. De ea re et queritur Blavius et de Blavii festinatione Vossius, qui totum volumen Annotatorum habere desideraverit nulla sibi parte, quam per otium legeret, relicta.
Praelegi Vossio magna ex parte tuas ad me litteras.16 Mirabatur ad suas litteras mihi responderi. Interea dum sermones sociamus, ita ut constitueramus, de titulo Ex.tiae tibi debito iniicit sermonem Vergoesius et exempla adduxit eorum, qui ‘ill.mi’ et ‘ex.simi’ et passim ‘tuae Ex.tiae’ tibi adscriberent. Ille prius disputare de posteriore et tandem dicere locutionem illam ‘tuae Ex.tiae’ barbaram esse neque a se unquam ita usurpatam; solere enim ita loqui potius: ‘te, ill.me domine, appello’. Nota! Satis iam mentem tuam indicavimus. Ill.mi et ex.mi titulos daturum posthac puto, quod Latine ad te scribenti, spero, sufficiet. Eius uxor17 iam minus fir-
115
ma est valetudine, liberorum maior Franciscus18 iuri operam dat, Mathaeus19 Historiae Batavicae partem alteram edit, tertius Isaacus20 propediem in Angliam proficiscetur. Ipse D. Vossius in numero C in voce ΟϒΛΠΙΟC a te dissentit21 neque putat eum pro senario in Ptolomaeo22 usurpari et ostendit mihi Isaacus manuscriptum Ptolomaei, ubi C pro dimidio gradus seu 30 scrupulis ponitur.Salmasii liber de Primatu papae23 quarta iam circiter parte impressus est. Miror, quid eum veteris omnis historiae fidem elevare coegerit in iis, quae ad Petri iter24 pertinent.
De posterioribus scriptis25 inseparabiliter iungendis tuis Annotatis iam diu typographum monui et recepit ille. Litteras tuas26 et uxoris hic Amstelodami accepi. Filium27 monere non desinam et latius de ipsius rebus Haga, ubi illuc venero, ad te scribam.
De scriba cogitabo. Vellem filius meus maior28 esset paulo provectiore aetate et statura, ut tibi etiam in aliis posset inservire; non cunctarer eum mittere. Nunc Pelsium29 tam cito discedere dolet. Consulam amicos.
Societas Indiae Orientalis nihil sibi boni ex motu Portugallico expectat nec de limitibus cum Lusitanis constituendis sollicita est longeque aliter quam Societas Occidentalis, quae montes sibi hinc aureos pollicetur, animata est.
Pro reliquis, quae nuntias IX Februarii, gratias habeo neque ad singula respondere tempus sinit. Ego et Vergoesius, qui se tibi commendat, rebus hic utcunque compositis hodie Hagam redire paramus; quare manum de tabula tollam. Uxori quaeso pro hac vice me excuses.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Amstelodami, XVIII Februarii 1641.
Historica30 tua iamdudum sunt in mea potestate, quae et ipsae multis scatent mendis.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Re. 28 Febr.