eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5097. 1641 maart 11. Van W. de Groot.1

    Frater optime,

    Quae Amstelodami super editione tuorum operum constituimus, ea ut absolvantur, ita ut iussisti, allaboravimus.2 Singula non enumerabo, sed singulis septimanis quo res loco sit significabo. Terniones usque ad Aaaa3 brevi accipies. Multae enim praeterita septimana naves in Galliam abnavigavere. Folia recusa4 proxime missa iam puto acceperis. Errata ad nos nondum venere, quare iterum ad Blavium scribo, qui saepiuscule tardius quam vellem respondet nimiis impeditus negotiis. Sed iam quamprimum se missurum ait ea, in quibus peccatum est, ut aboleantur. De correctione Appendicis5 scripsit iam Vergoesius.6 De Veteris Testamenti editione7 et opera iudaei iterum interpellabo Blavium.

    De Anthologia8 hoc dicam, Blavium et eam et omnia tua libenter impressurum, caeterum cum duo aut amplius praela tuis occupentur operibus et in posterum successura sit editio Notarum in Vetus Testamentum, forte et Historia,9 necesse est, ut illa editio tam diu cesset. Interim de Historia illud monebo saepius me interpellatum ab Hoofdio, qui Belgice eandem tractet

    160

    materiam,10 ut sibi scripti tui videndi fiat copia. Ego id qua potui excusavi teque consulendum duxi. Cogita an ante editionem eam Hoofdio, amico sane et nostratium rerum gnaro, perlegendam velis dare vel in hunc usum, ut errata aut corrigat aut annotet. Neque enim in parvi temporis intervallo quod editionem antecedet, magnum potest esse praeiudicium neque ipse interea sua poterit edere, ut gratiam tibi praeripiat.

    Salmasius denuo huc misit schedia de Primatu papae,11 in quibus miror eum tam directe receptae antiquorum sententiae adversari.

    De reliquiis poematum tuorum12 agam cum Blavio. Consilium certe tuum de paranda tali editione, qua sacra edita sunt, non improbo. Si quid praefatiunculae loco praefigi velis, fieri id poterit. Ego sane in calce addendas puto dedicatorias epistolas singularum partium et imprimis prolegomena in Phoenissas.13 Epitaphium tuum14 reliquis poematis addam. Caeterum cum in libellum Hugenii15 iam ad te missum composuerim hosce versiculos, et illos ad te mitto:16

    Hactenus in nostris siluerunt organa templis Aut mutos tantum concinuere modos. Unus adhuc deerat, qui munia prisca referret Auderetque sacris restituisse sonos. Tu modulis animas animos vocique maritans Organa, sic Dominum concelebrare doces. Hoc Batavum est patriae non tantum libera iura, Sed quoque, qua fas est, libera velle sacra. Dixerunt alii, quid lex iubeatque vetetque. Quod licet, ut liceat qui facit, ille vir est.

    De carminibus tuis ex Gabria versis17 interpellabo senatorem.

    Cum omnes tuae literae me beent, tum eae vel maxime, quae iudicium tuum de rebus publicis continent,18 quare pro iis, quae de duce Carolo, comite Suessionensi aliisque scribis, gratias summas habeo. Elector Palatinus19 ab Anglico parlamento evocatus iam illuc contendat [sic]. Utinam hoc rerum cardine Angli aliquid audeant pro restitutione Palatinatus. Iuvenis Arausionensis ad sponsalia sua magna cum pompa proficiscetur.20 Haerebit ei comes Rivetus,21 qui procul dubio aliquid illic molietur. Mirantur omnes neque legatum ab imperatore22

    161

    Colonia migrare neque Portugallia huc mitti.23 Interea Societas Indica Orientalis ubicunque potest loca a Lusitanis antea possessa sui iuris facit et iam Malaccam tenere creditur.

    Deus Opt. Max. te tuis, nobis et reipublicae christianae diu servet incolumem.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XI Martii 1641.

     

    Postquam haec scripsissem, attulit mihi Vergoesius recusa, quae a Blavio acceperat, sed mihi tantum. Itaque meum exemplar explevi.

    Pro benevolentia in filium gratiam habeo.24 Ita eum educabo, ut tibi aliquando possit esse usui. De scriba cum Reigersbergio agam.

    Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède prez le roy très-chrestien, à Paris. Port.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 19.

    En in dorso: 11 Martii 1641 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24, 185. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 5084; beantw. d. no. 5111.
    2 - Zie Willems brieven nos. 5055 en 5066. In het hs. staat de verschrijving: allaboramimus.
    3 - Het betreft de drukproeven van Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135).
    4 - De herdrukte katern Nn; zie nos. 5005, 5066 en 5124. Zie ook infra, postscriptum.
    5 - Grotius' Appendix de Antichristo (BG nos. 1128-1129).
    6 - Vermoedelijk Willem van der Goes (no. 4995 n. 15); de correspondentie met hem uit 1641 ontbreekt.
    7 - Grotius' Annotata ad Vetus Testamentum (BG no. 1137) verscheen in 1644 bij Cramoisy te Parijs. Eerder had Blaeu als corrector voor deze uitgave een bekeerde jood voorgesteld; zie ook no. 5066.
    8 - BG no. 534; het werk verscheen pas tussen 1795 en 1822.
    9 - Grotius' Annales et historiae de rebus Belgicis ... (BG no. 741) werd in 1657 door Blaeu gedrukt.
    10 - De Neederlandsche Histoorien van Pieter Cornelisz. Hooft verscheen in 1642 bij Lodewijk Elzevier in Amsterdam. Zie over de voltooiing van dit werk ook H.W. van Tricht (ed.), Briefw. Hooft III, Register i.v.
    11 - Salmasius' De primatu papae verscheen in 1645 bij Elzevier in Leiden. Grotius had in zijn brieven nos. 5053 en 5084 enige meningen van Salmasius bekritiseerd.
    12 - Een uitgave van Grotius' Poemata waarin ook de recente gedichten werden opgenomen, kwam niet tot stand (no. 4995 n. 12). Zie voor Grotius' wensen dienaangaande no. 5084.
    13 - Euripidis tragoedia Phoenissae, emendata ex manuscriptis et Latina facta ab Hugone Grotio, Parisiis, apud Iacobum Ruart, MDCXXX (BG no. 496). In de ‘prolegomena’ bij dit werk heeft Grotius een inleiding op de klassieke tragedie gegeven.
    14 - Zie no. 5084 en n. 8.
    15 - Constantijn Huygens, Gebruyck of ongebruyck van 't orgel; zie voor de volledige titel no. 5078 n. 21.
    16 - Het gedicht werd gepubliceerd in een bundel met reacties op Huygens' werk; zie no. 5078 n. 21. Een door Willem geschreven copie van het gedicht bevindt zich in Leiden, UB, BPL 1222; het is eerder uitgegeven in J. van Vloten (ed.), Hoofts brieven IV, p. 249.
    17 - Grotius' Latijnse vertaling van de Griekse fabels in hinkjamben van Babrius (no. 5084 n. 26).
    18 - No. 5084.
    19 - Karl Ludwig van de Palts verscheen medio maart aan het Engelse hof.
    20 - Willem II vertrok op 24 april; de bruiloft met Mary Stuart, de ‘Princess Royal’, vond plaats op 12 mei 1641.
    21 - De hofpredikant André Rivet (1572-1651); vgl. Bots-Leroy (ed.), Corresp. Rivet-Sarrau I, p. IX.
    22 - Johann Weichard, graaf Auersperg (no. 5042 n. 6), kwam in de tweede helft van maart uit Keulen in Den Haag aan.
    23 - De Portugese gezant, Tristão de Mendonça Furtado (no. 5028 n. 6), bereikte de Republiek op 1 april 1641.
    24 - Grotius was bereid om Willems zoon Johan te zijner tijd als secretaris te gebruiken; zie no. 5084 en n. 20.