eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5055. 1641 februari 11. Van W. de Groot.1

    Frater optime,

    Distuli Haga ad te scribere sperans ita eventurum, ut aliquantulum temporis mihi superesset Amstelodamo - quo cum Vergoesio nostro2 ad res tuas curandas excucurri - scribendi, quemadmodum nunc facio.

    Et primum quidem gratias tibi ingentes agere non desinam pro amicissimis litteris, quas II huius mensis3 dedisti, in quibus multa reperio, quae responso ampliore indigent quam nunc temporis ferunt angustiae, et non pauca, ad quae, ubi hic amicos allocutus fuero, melius respondebo.

    Interea hoc scias velim causam archiepiscopi Cantuar[i]ensis a nostris hic hominibus pro conclamata haberi, in Anglia vero esse qui in ipsius nomine WILL LAVD4 Antichristum et bestiae apocalypticae numerum invenisse se putent additis versiculis id indicantibus.

    Hoc unum addam Hagae iam esse Beverowartium5 ibidemque pro certo haberi principi Arausionensi destinatam maiorem regis Angliae filiam,6 quod sane arguit propensum parlamenti in Batavos animum, qui et eatenus se extendit, ut et commissarios deputatos dicant, qui synodi Dordrechtanae decreta examinent, ut subscriptione pastorum Britannorum muniantur. En pro litteris sane prolixae humanitatis perbreves admodum, sed cogites velim et iter hodie perfectum et suscepti itineris rationem, quae ut longiorem epistolam scribam non permittunt. Id unum dicam me iam huc venisse, ut omnia tua qua fieri potest ex animi tui sententia componam teque de omnibus proxima vice certiorem reddam.

    Deus Opt. Max. te tibi,7 nobis et imprimis ecclesiae suae servet incolumem.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Raptim. Amstelodami, XI Februarii 1641.

    Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 20.

    En in dorso: 11 Febr. 1641 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24, 181. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 5039; beantw. d. no. 5073.
    2 - Vermoedelijk Willem van der Goes (no. 4995 n. 15).
    3 - No. 5039.
    4 - De getalswaarde van de Romeinse cijfers is in het hs. boven de letters genoteerd: W 10, I 1, L 50, L 50, L 50, A -, V 5, D 500. Een vers op Laud en het getal 666 is elders overgeleverd: I am the Beast. Count it who can // This is the number. I am the man. Vgl. Chr. Hill. Antichrist, p. 68.
    5 - Lodewijk van Nassau, heer van Beverweert (no. 4994 n. 11).
    6 - Mary Stuart, de ‘Princess Royal’.
    7 - Het hs. geeft ten onrechte: tui.