eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5073. 1641 februari 23. Aan W. de Groot.1

    Mi frater,

    Gaudeo fuisse te, cum scriberes, Amstelodami. Spero enim fore, ut iam omnia certa de editionibus meis cognoscam.2 Et ut posthac in memoria habeas quae te rogavi, ne saepe eadem repetam, velim in charta aliqua breviter annotes omnia illa, quae in epistolis sunt meis ad editionem pertinentia. Epistolam meam postremam3 tibi non ingratam fuisse gaudeo. Quae significanda mihi putabis super iis, quae in ea epistola continentur, cognoscam cum tempore.

    Pro archiepiscopo Cantuariensi4 Deum precor, ut iudices reperiat aequiores quam nos olim habuimus. Propositum eius puto tale fuisse, ut Deum de eo iudicem reformidare non debeat. Sed si quo unquam saeculo, hoc certe geruntur omnia factionibus. Qui in archiepiscopi nomine numerum se invenisse putant in Apocalypsi expressum, nimis de rebus divinis ludunt. Sic Feuardentius5 eo numero dixit exprimi Martin Lauter.

    De Angliae filia6 res adhuc intricata est. Nam rex Angliae simul vult fedus fieri cum Batavis; quod Galli, ni fallor, impedituri sunt, nisi Anglia aperte in causam nostram descendat et eorum, quae federe comprehenduntur, ipsi sint conscii. De synodo Dordrechtana puto esse in tertio ordine qui quod scribis moliantur.7 Sed quantum intelligere possum ex collatis multorum iudiciis, neque episcoporum pars maior neque nobilitatis eo venient, sed reducentur omnia

    124

    ad eam formam, quae fuit Elisabetae temporibus. Illa autem regina articulos Lambethanos,8 praelusionem quandam synodi Dordrechtanae, in cunabulis suffocavit.

    Rogo amicos ubiubi sunt salutes, praesertim liberos tuos, coniugem matremque nostram et nostra cures, ut soles, et scribas πάντα περὶ πάντων.

    Catalanos iam Gallos esse scripsi ante dies aliquot.9 Omnes dignitates parlamentares rex vult facere mutabiles pro suo arbitratu reddita pecunia itaque et Memmius et Balliolus10 abdicare se cogentur.

    Vale, frater optime.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    23 Februarii 1641.

     

    De recudendis paginis11 non dubito, quin memor fueris. Scriba, qualem designavi, opus habeo quamprimum. Pelsius12 enim eo non exspectato vult discedere. Circumspicite. Praeter alia norit etiam literas obsignare. Luneburgicus [sic]13 iam in Galliam venit. Ego tamen paginas post Qq nondum accepi. Fac sciam, per quem missae sint.

    Rex heri in parlamento fuit14 conquestus abuti eos iure a regibus concesso; usurpatam ab ipsis post mortem Henrici IV potestatem regiminis deferendi ad reginam matrem;15 nulla iura esse, [ut] res latius gliscat; nolle se parlamenta semet immiscere rebus aut status aut aerarii; velle se edicta omnia sua statim, ut iussit, in acta parlamentaria referri sine ulla consultatione. Frater regis16 podagra laborabat. Iussit eum rex in sella ferri in curiam, ut ipse praesens esset rescissioni parlamentarii decreti, quo temperatum fuerat regis edictum reos maiestatis pronuntians qui fratrem a se dissidentem erant secuti. Rogati regis permissu tantum cardinalis et principum qui aderant paucorumque praesidum et archiepiscopi sententiae. Pronuntiatum a scriba parlamenti17 omnia haec inserenda actis sine ulla exceptione iisque parendum. Praesidum et senatorum, qui relegati sunt,18 exstinctae dignitates. Idem fiet in posterum, si quis se rebus, quarum cogitatio iure ipsis interdicta est, se ingerat. Magna ubique trepidatio. Acceleravit hoc consilium parlamentariorum in Anglia audacia in regiam auctoritatem palam insurgens, dein-

    125

    de metus ne, si quid regi humanitus accidat, regina,19 uxor regis, parlamentariis suffragiis regimen adipiscatur.

    Cis paucos dies erit Lutetiae dux Lotharingiae,20 qui deserto Hispano se suaque summittit regis arbitrio.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 914 App. no. 535. Antw. op no. 5055; beantw. d. no. 5086.
    2 - Zie de uitvoeriger brief van W. de Groot van de volgende week, no. 5066.
    3 - No. 5039.
    4 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury; zie ook no. 5055 en n. 4.
    5 - François Feuardent (1539-1610), Frans katholiek theoloog en polemist. Vgl. DBF XII, kol. 1212; LTK IV, kol. 102v. In zijn commentaar op Irenaeus, Contra haereses V, 30, 3, verklaarde hij het apocalyptische getal 666 als letterwoord voor ‘Martin Lauter’ (= Luther); vgl. Migne, PG VII, kol. 1206, 1824.
    6 - Mary Stuart, de ‘Princess Royal’; een verdrag tussen Engeland en de Republiek kwam echter niet tot stand (no. 5023 n. 9).
    7 - Zie no. 5055.
    8 - In 1595 waren door William Whitaker (1548-1595), professor theologie te Cambridge, negen geloofsartikelen van calvinistische signatuur opgesteld; deze werden door de aartsbisschop van Canterbury John Whitgift (1530?-1604) overgenomen, maar op verzoek van koningin Elisabeth vervolgens opgeschort. Naar het aartsbisschoppelijk paleis werden de geloofsartikelen ‘Lambeth articles’ genoemd. Vgl. W.R.W. Stephens-W. Hunt (ed.), Hist. Engl. Church V, p. 283. Zie ook supra nos. 259 en 263 (dl. I) aan Johan van Oldenbarnevelt dd. 19 april en 18 mei 1613, en no. 345 aan J. Wtenbogaert dd. 16 juni 1614.
    9 - No. 5061.
    10 - Henri de Mesmes en Nicolas-Léon Bailleul (no. 5029 n. 18). Zie ook infra, postscriptum.
    11 - De katern Nn van Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135); vgl. nos. 5005, 5066 en 5124.
    12 - Grotius' secretaris Pieter Pels vertrok eind februari of begin maart; zie voor zijn opvolger no. 5053 n. 13.
    13 - Bedoeld zal zijn ‘Longavillanus,’ Henri d'Orléans, hertog van Longueville, in wiens gezelschap wellicht iemand zou meereizen die de drukproeven kon vervoeren; zie no. 5008.
    14 - Op 21 februari 1641 bezocht Lodewijk XIII het parlement van Parijs en liet daar een edict arresteren waardoor de bevoegdheden van het parlement werden omschreven. Zie Glasson, Parlement de Paris I, p. 166-171. Een verslag van deze buitengewone zitting bevindt zich bijv. in Petitot-Monmerqué (ed.), Mémoires Omer Talon I, p. 202-211; Champollion-Figeac (ed.), Mémoires Mathieu Molé II, p. 498-510.
    15 - Maria de' Medici was door het parlement van Parijs in 1610 aangewezen als regentes.
    16 - Gaston d'Orléans; in 1631 had hij zich tegen Lodewijk XIII gekeerd.
    17 - De kanselier Pierre Séguier (1588-1672); vgl. NBG XLIII, kol. 691-696.
    18 - Jean-Jacques Barillon, Jacques Salo, Jean Sevin, Paul Scarron en François Bitaut; zie supra n. 14.
    19 - Anna van Oostenrijk zou in 1643 niettemin regentes worden, nadat het besluit daartoe door het parlement van Parijs was gearresteerd. In plaats van het voorafgaande ‘insurgens’ geeft de uitgave der Epist. ten onrechte: insurgente.
    20 - Karel IV, hertog van Lotharingen; zie ook infra no. 5075.