eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5008. 1641 januari 14. Van W. de Groot.1

    Frater optime,

    De tuorum Annotatorum editione2 nuper scripsi Blavium nimirum terniones usque ad Aaaa mihi misisse, spondere vero absolutum fore opus hoc mense, quanquam dubito an id ita processurum sit ob intensum frigus, quod operas solet morari. Vellem sane aliquem3 repperiri posse Amstelodami, qui ἐργοδιώκτην agere et operis curam suscipere velit. Caeterum e pontificiis aliquem adhiberi omnino e re non foret publica; ea enim sola causa omnem tibi fructus spem apud reformatos, suspicax hominum genus, intercideret. Vellem tamen adesse Vergoesium4 vel hoc nomine, ut tres libelli5 correctiores prodeant. Reliqua tua opera facile curatores invenient. Annotata alterius sunt conditionis, sed ea iam carceres mordent; quare non opus est, ut de iis valde labores. Longovillanum huc venire audio,6 cui si aliquis ex amicis aut notis it comes, mittam una eos quos habebo terniones.

    26

    Iudicat mecum Utenbogardus7 tua, quae ad conciliationem faciunt, absque turbis Anglicanis foret, tempestivius fuisse proditura ideoque nisi scripti adversus Maraisium8 partem facerent, rectius forte in aliud tempus editionem potuisse differri. Sed id ita nolim accipias, quasi ipse tua introspexerit - nemo enim praeter Vergoesium, in cuius potestate sunt, ea vidit -, sed quia omnia ad conciliationem facientia in concitatis iam animis minus sunt valitura quam quietis ante aut post temporibus. Rationes, quas adducis,9 legi et relegi. Video cur maturato opus esse iudices, commodiora tamen optassem tempora; quare totum hoc negotium divinae providentiae commendabo. De frontispicio Blavium faciam certiorem, cum quo per epistolas ago, quibus tarde respondet. Si res exigat et gelu aliquantum remittat, vel ipse Amstelodamum excurram.

    Filius Petrus recepit se ad te hodie scripturum de suis rebus.10 Is omnino alienus est a vita Amstelodamensi. Rogat quid ibi acturus, unde victurus sit, nam quae de Societate Indica scripsisti antehac,11 incerta admodum sunt et Reigersbergius, qui ipsum iuvare deberet, ut et uxor tua antehac, ab isto tuo consilio sunt alieni. Filius vero videtur putare haec omnia a me proficisci, ut ipsum forte meis exturbem aedibus, quamobrem ego solus hanc rem non nimis urgere possum. Rescribe quod videbitur filio et si placet litteras apertas ad me mitte, ut et ego quid scripseris sciam.

    Miror de rebus Catalanorum tam varia esse iudicia. Mihi sane eo processisse videntur, ut de venia desperare debeant. Iam vero de motu per Lusitaniam multus sermo, imo et ex India Occidentali grati hic sparguntur rumores, quasi capta ab Houtebenio12 Cartagena, cum classe, quae argentum vehit. Sed eius auctores Rupellani13 mihi suspecti sunt et vidi Ioachimici14 litteras, quibus se ex navibus inde venientibus didicisse adseverat disiectam tempestate Houtebenii classem et ita corruptam bene rei gerendae occasionem.

    Legati in Angliam nostri15 in Dunkerkanas naves quinque inciderunt, sed post unius horae pugnam ab hostibus relictae iter prospere peregerunt. De16 motu Anglicano tam in civilibus quam ecclesiasticis quid iudices, scire velim.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Raptim. Hagae, XIIII Ianuarii 1641.

    Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 23.

    En in dorso: 14 Ian. 1641 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd., Aanw. 1942 I no. 44. Antw. op no. 4995; beantw. d. no. 5029.
    2 - Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135). Vgl. de brief van Willem, no. 4998.
    3 - Het werd de Amsterdamse pater Leonardus Marius (no. 4995 n. 14).
    4 - Maarten, Willem of Adriaan van der Goes (no. 4995 n. 15).
    5 - Herdrukken van Grotius' Commentatio de Antichristo, Explicatio de fide et operibus en Explicatio Decalogi (BG resp. nos. 1102, 1111, 1118).
    6 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville, keerde vanuit het Franse leger in Duitsland via de Republiek naar Frankrijk terug.
    7 - Johannes Wtenbogaert (no. 5139 n.1).
    8 - Grotius' Appendix de Antichristo (BG nos. 1128-1129) was mede gericht tegen Samuel Desmarets (no. 4995 n. 4).
    9 - No. 4995.
    10 - Een brief van Pieter de Groot ontbreekt; zie ook Grotius' antwoord, no. 5029.
    11 - Grotius wenste dat Pieter advokaat in Amsterdam zou worden, bij voorkeur toegevoegd aan de Verenigde Oostindische Compagnie. Vgl. vooral nos. 4709, 4747, 4912 en 4918 (dl. XI); M. van Leeuwen, Leven Pieter de Gr., p. 47-56. Hij werd in 1644 toegevoegd advokaat van de V.O.C.; vgl. Pieter v. Dam, Beschr. Oostind. Comp. I, 2 (ed. Stapel), p. 305.
    12 - Cornelis Jol, alias Houtebeen. Tezamen met Jan Cornelisz. Lichthart was hij in januari 1640 naar Pernambuco vertrokken. Vgl. J.M.C. Warnsinck, ‘Een mislukte aanslag op Nederlandsch Brazilië,’ in: De Gids 104 (1940) I, p. 174-206; J.C. Boxer, Dutch in Brazil, p. 93v.
    13 - Bewoners van La Rochelle.
    14 - Albert Joachimi, heer van Hoedekenskerke, ordinaris Staats ambassadeur in Engeland (no. 4998 n. 22); diens brief is niet teruggevonden.
    15 - Johan Wolfert van Brederode, François van Aerssen, heer van Sommelsdijk, en Johannes Polyander van Kerkhoven, heer van Heenvliet (no. 4997 n. 3).
    16 - Grotius schreef op deze hoogte in margine: In Gallia. Zie ook zijn antwoord, no. 5029.