21
Nihil abs te nunc quidem literarum habui, mi frater, quod per absentiam tuam aut negotia magis urgentia evenisse non dubito. Ego tibi pergo commendare omnia, quae scripsi hactenus de editionibus nostris,2 praesertim ut pagellae ipsae quas indicavi Annotatorum recudantur meo sumtu,3 ut errata bene exprimantur, ut tria hactenus ἀνώνυμα4 ad finem accedant ἀχωρίστως, deinde et Appendix de Antichristo.5 Gaudebo autem doceri, quando huius editionis finem praesumant librarii. In aliis, quae mihi edenda restant, possum exitum aliquem vel hic reperire. Sed Blavios, si id velint, caeteris praeferam, modo de correctore sibi prospiciant Graeca et Hebraea intelligente neque tamen tam audace, ut sensus meos immutet, quod fecere nunc correctores6 aliquoties. Exspecto per te ternionem N, deinde et caeteros a Qq ad finem, ut et ibi commissa annotem.
Catalani7 hic a rege auditi sunt tecto capite deducti a marescallo Franciae plane ac Batavi. Sed interim cladem accepere in montibus ad Tortosam, ubi ipsorum miles et totum auxilium e Gallia excepta una cohorte, quae Barcinone manserat, coacti sunt se dedere, Galli cum Espernonio8 vita salva, Catalani ad arbitrium victoris. Plane furculae Caudinae. At Barcinone mortis supplicio affecti qui cum rege Hispaniae de pace seorsim egerant.
Fiunt hic dilectus ac supplementa pro Longavillani copiis. Tum vero comoediis et choreis strepunt omnia.9 Papa suas res et cum Hispano et cum Gallo composuit. Cardinalis Riceliacus reconciliationem ecclesiarum plane putat fieri posse et strenue in eo laborat Mileterius.10 Salmasius vero dubitat, an hic manere debeat.
Vale, mi frater, et mea, ut soles, cura.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
12 Ianuarii anni 1641, quem felicem matri, uxori tuae liberisque et amicis precor, Lutetiae.
Dux Carolus11 est in Lutsenburgico cum peditum duobus millibus, equitibus mille. Nam hiberna Treverensis agri eripuit ei Lamboius.12
Multa pecunia ex Hispania Genuam venit. Neapoli vero paratur classis XL navium longarum, aliarum centum. De Portugalliae seditionibus magna hic narrantur, sed parum liquida fide.