Frater optime,
Quid Amstelodami a nobis gestum sit, docebunt litterae anteriores.2 Nunc hoc addam missa hac septimana ad nos folia, quae a Blaviis sunt recusa,3 eaque nunc iterum per Vergoesium4 ad te mitti. Folia ea, in quibus errata fuere commissa, Hagam ad nos destinari iussimus, ut quod imperasti fiat. Reliqua, quae ad Princium5 miseramus folia, ibi etiamnum adversante vento retenta brevi ad te perventura puto. Nunc etiam addam Rotterodamum missa a me quae post Aaaa sunt impressa usque ad Gggg. Plura enim nondum habeo. Ubi ex Princio intellexero, cui nautae ea ad te deferenda tradiderit, faciam te certiorem.
Hodie cum Reigersbergio egi praesente filio6 de rebus, quae ipsum quam maxime concernunt, imprimis vero ut tibi matrique morem gerat. Respondit se multis de causis malle Hagae quam Amstelodami agere neque scire se, unde Amstelodami impensis ad victum necessariis satisfacere possit. Denique pollicitus est se in posterum operam positurum, ut in praxi se exerceat, et iam aliqua in manibus a me habet.7 Plura, ut puto, uxori tuae rescribet Reigersbergius.8 Ego enim multis iam me urgentibus brevior quam vellem esse cogor.
Anglicum negotium inter principem Arausionensem et virginem Anglicanam9 iam plane peractum est. De foedere postea videbitur. Legatos Lusitanos10 maxima sive perfidia in suos populares sive fide in regem Hispaniae in manus Castellanorum pervenisse audimus.
Miror ea, quae de regis ad parlamentum accessu narras.11 Video et Britannos in nimia libertatis, quam sibi deberi rentur, defensione et Gallorum regem in nimis rigida iuris regii
146
exactione peccare. Nihil medium est, si verae libertatis, cuius iam solum nomen apud exteros extat, intercidat memoria. Pro iis, quae de Anglicis rebus iudicas meque iudicii tui participem facis, gratias ago.Vale et salve a matre, uxore, liberis.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, 4 Martii 1641.
Has ad viduam Langeracensem12 litteras ad m(e) missas deferri cures, rogo. De scriba13 cogito et quidem serio, sed nihil etiamnum mihi occurrit.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 14.
En in dorso: 4 Martii 1641 W. de Groot.