Mi frater,
Multum tibi et D. Vergoesio2 debeo, quod tanta diligentia ac fide mea desideria exsequimini. Vidi recusa.3 Placent. Sunt tamen exigua menda, ut 419 κατακυρεῦοντων pro κατακυριευόντων et 424 ἢρεν pro ἦρεν,4 qualia vitari vix possunt. Date operam, ut aboleantur ea, quae prius erant cusa in istis pagellis. Miror, ut et antehac scripsi,5 cum Longavillano non venisse ea, quae Princius6 habebat. Simul missa fuerint quae ille habet quaeque vos habetis. Fac nautae aut nautarum norim nomen, ut de eis inquirat Treselius;7 deinde sciam, quae adhuc excudenda restent et quando speratur finis. Sicut antehac nimia celeritate, ita nunc mihi videtur nimia tarditate peccari possitque ea res inimicis contra moliendi tempus dare, quod nolim.
Petri excusationes mihi se non probant.8 Vult facere quae ipsi lubent; nos vicissim quod nobis visum fecerimus. Senator Reigersbergius illius vitam ac propositum non probat.9
Peractis in Anglia pactis traditio virginis superest,10 quae diu trahi potest, et habemus
168
exempla negotiorum talium imperfectorum. Legatus a Portugallia11 brevi, ut puto, hic erit. Vides, quantum differat regimen regnorum tam vicinorum quam sunt Gallia et Britannia. Utris melius res cessura sit, tempora docebunt.Ad viduam Langeracensam12 curatae sunt literae. De scriba13 rogo et tu cogites et amicos consulas. Valde enim eius egeo.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
16 Martii 1641.
Lotharingius dux14 sua accipiet paratus contra Hispanum militare, non contra imperatorem. Mittuntur auxilia Barcinoni. Exspectantur in aula legati e Portugallia, deinde adventus reginae Britannicae.15