Frater optime,
Quae de editione Annotatorum,2 de fine operis et connexione cum sequentibus, de tempore absolutionis aliisque ad id negotium facientibus scire desideras, ex ipsis Blavii litteris3 praeterita septimana ad me scriptis, quas hisce inclusi, facile intelliges. Super iis, quae sciscitatur, animi tui sententiam sive ad ipsum sive ad me proxime rescribas. Nos Appendicem4 ut suo tempore habeat, curabimus. Errata, quae heri missurum se dixerat, nondum accepimus.
De Petro scripsi proxime5 et, quia ille se ad vos recipiet, restat, ut ista profectio acceleretur, ne hic interea nimis intricetur.
Pro iis, quae de Gallicis rebus nuntias, gratias habeo. Lusitanos legatos6 iam Rupellae esse intelligimus, qui in Galliam destinati sunt; qui vero ad nos destinatus est Mendosa,7 Londini haeret ibique a nostris legatis8 convivio est exceptus.
185
Est iam hic imperatoris ablegatus,9 qui et litteras fidei Ordinibus exhibuit. Sed eae cum essent inscriptae ‘Nostris et sacri Imperii fidelibus et dilectis’, remissae sunt ipsi. Putatur alias litteras cum alia inscriptione aut exhibiturus statim aut expectaturus. Neque enim hinc se movet.
Novis nostris Batavicis insertum hac septimana reperio prodire iam hymnum tuum in Nativitatem et in Passionem Domini, cum musica quatuor vocum.10
Praeses noster Cromholtius11 XXII Martii hora nona eopse die, quo tu olim Lupesteino excessisti, e vita excessit. Multi multo ambitu de successione contendent.
Misit ad me has litteras ad te deferendas Daetselarius noster,12 homo titulorum adeo incuriosus, ut nec Suediam a regina regi meminerit, quare hoc ei fraudi esse non debet. Tu, rogo, commendati[ti]as, quas pro filio Gerardo ex Anglia in Suediam proficiscente postulat, dare ne graveris.
Princeps Arausionensis13 in Angliam brevi cum magna pompa iturus est. Pater negotium hoc quantum potest urget, ut non tantum desponsatio absolvatur, sed et matrimonium, quatenus id fieri potest, consummetur.
De scriba14 cogito semper, sed necdum mihi quispiam se offert. Cogita, an non illic aliquem Batavum possis invenire, ut Arkelium,15 qui a Meermanno16 pendet, aliumve.
Postquam haec scripsi, recepi ea, in quibus erratum erat, quae abolebimus. Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
XXV Martii 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 3 April.
En in dorso: 25 Martii 1641 Wyckefort,17 W. de Groot.