Frater optime,
Misi ad te nuper litteras Blavii.2 Nunc nihil aliud addam quam me et Vergoesium3 in hoc unice incumbere, ut editio maturetur. Scripsit ea de re heri Vergoesius; scribam ego post biduum, ut videam, quid ille interea responsurus sit.
De filii Petri negotio4 hoc dicam ipsum iam ad te scribere meque iudicare omnino e re esse, ut abducatur frequentatione eius, quam hic manens singulis septimanis invisere non desinet, cui rei maxime conducet in Galliam iter. Illud nuper mihi et senatori5 affirmavit se contra
213
tuam voluntatem uxorem non ducturum, sed ut aliam ducat induci vix poterit. Et forte eo modo fidem obstrinxit. Nisi huic malo absentia medeatur, serpet latius neque nos ei coercendo pares sumus. Vestrum erit de eo statuere quod optimum erit.De Salmasii6 nova haesitatione miror. Scripsit ipse ad Rivetum et promittit scriptionem adversus Petavium,7 acerba etiam acerbiorem, qua via sibi licentiam ad nos redeundi parare sperat. Eos, qui aliter de animo suo iudicant, falsi reos pronuntiat.
De praeside Hiberniae8 iam in Anglia constitutum puto et quidem, ut omnes hic litterae testantur, in partem duriorem. Neque archiepiscopo9 spes maior, nam et is maiore petitur odio, ut et ipse indicas,10 ita ut ne advocatos quidem reperire valent causae suae defensores.
Haec cum hactenus scripsissem, afferuntur mihi a Blavio litterae cum ternionibus Oooo et Pppp,11 quos ad te mittet Vergoesius. Moram hactenus iniectam in orationes quasdam Barlaei,12 quas excudendas habuit, reiicit. Reliqua vero brevi absolutum iri spondet. Tradetur ei hac septimana Appendix13 neque enim diutius res differri potest, quia iam fere absoluti sunt tres libelli14 si non imprimendo, at certe characteres disponendo, quod operis est primarii.
Cras hic expectamus e Portugallia legatum,15 cuius collegam16 et Britanni excipient inclinante in eam partem parlamento.
Quod Oosterwikius17 nuper de propositione regi Galliarum a nuntio papali facta de indu-
214
ciis in undecim annos Foederatis transscripsit, id qui Gallicarum hic sunt partium rident, quasi rem vanam et nullius momenti et cuius tamen Tuillerius18 ad principem duabus ante septimanis fecerit mentionem, quasi hoc in publicum sufficiat.Vale, frater optime, cum uxore et liberis, quibus nos omnia optamus faustissima.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, VIII Aprilis 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 16 April.
En in dorso: 8 Aprilis 1641 W. de Groot.