Frater optime,
Accepi per Vergoesium2 primum recusa folia, deinde Bbbb, Cccc, Dddd. Sed magna illa congeries per Princium3 missa nondum comparet. Quare fac quamprimum norim nomen nautae aut nautarum et de eis inquirat Treselius.4 De nostris ad Vetus Testamentum5 velim curare pergas. Hebraea sunt multa, plura Graeca. Quare correctore opus, qui utraque intelligat.
De Anthologia6 poterimus exspectare, donec absoluta sit nova editio de Iure belli ac pacis.7 Interim non excident animo tuo poemata nostra8 et illa ad Lucanum.9 Historiam, quamdiu ultimam ei nondum imposui manum, multis de causis nolim a quoquam conspici;10 quare honeste id excusabis. Tu interim lege et quae monenda putabis me mone.
Adversus Trapezitici foenoris librum11 scripsit iam Petavius.12 Multa alia recte, sed acerbe examinat. Ipsam θέσιν de trapezitico foenore non refellit, sed infamat. Dedit autem Petavius mihi exemplum et alterum pro D. Heinsio, quod mittam, ubi commodum nactus fuero.
179
Poemata puto praefatione non egere. De epistolis dedicatoriis addendis placet quod suggeris,13 ut et Hugenii commentatio de organis14 et tuum de ea epigramma.15 De Gabria16 memineris.
Rivetus17 in Anglia non quiescet quidem, sed nec multum, ut arbitror, promovebit. Si verum est de Malacca quod scribis, magna res est. Puto autem Indicanam in Batavis Societatem nihil malle quam ut bellum in Portugallia manens sibi occasiones agendi praebeat. Huc illud Taciti: Dum alii Vespasianum, alii Vitellium fovent, patere locum adversus utrunque.18
Scripsit ad me per ingens intervallum Petrus.19 Nihil rescribo. Videbo, quid sit acturus. Tibi opto tuorum educatio bene procedat et ut aliquando tuorum alicui vicem reddere queam pro tantis laboribus, quos mea causa suscipis.
Vendocinensi20 dies dicta est a Francis marescallis in id a rege convocatis. Enckefortius21 et captivi quidam alii cum Gallis in Belgica captivis commutantur. Iohannes Waertius22 Nanciaci manet.
In Germania nihil magni agitur. Helvetii deliberant de Constantia et Geneva in suum corpus recipienda. Sed deliberant tantum. Metus hic magnus est, ne Suedi se bello subtrahant federe nondum renovato23 et Banerio imperatoris uxori24 largito tutum iter Viennam et D. Salvio multum colloquente cum residente caesariano Hamburgi.25 Haec dies in lucem protrahet.
Suspecta mihi nonnihil tanta Blavii in edendis ad Evangelia nostris cunctatio post tantam antehac festinationem eoque magis, quod etiam antehac, cum pagellae de Antichristo26 edendae essent, mirum in modum exspectationem meam traxit. Unde hoc eveniat, velim studiose inquiras. Nam si in rebus meis alios potius quam me audit et tempora gratificatur inimicis, quid in posterum de eo sperem?
Vale, mi frater, cum uxore, liberis, matre, amicis.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
23 Martii 1641.