eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5084. 1641 maart 2. Aan W. de Groot.1

    Mi frater,

    Gratissimae mihi fuere literae alterae tuae scriptae Amstelodamo2 ea maxime parte, qua Blavios optime erga me meaque opera affectos nuntiant. Rogo eos in isto animo tam benevolo retineas spondeasque omnia, quae ipsis grata a me proficisci poterunt. Spero tua ac Vergoesii3 opera prodituros emendate tres libellos cum Appendice.4 Dignus est Vergoesius, cui exemplum libri detur.

    De Annotatis ad Vetus Testamentum5 bene admodum mones. Quaeram hic qui relegant. Gaudeo etiam prodituras ad Lucanum Notas6 et quod de poematum reliquiis7 spem facis; quibus addi poterit hoc, quod, ubi Deus me vocaverit, scribi mihi volo epitaphium:

    Grotius hic Hugo est, Batavum captivus et exul,
    Legatus regni, Suedia magna, tui.8

    Ubi recusae9 erunt paginae quas volui Annotatorum ad Evangelia, fac, quaeso, me gna-

    141

    rum et ubi perfecta erit tota ista editio et quo tempore speres illam de Iure belli ac pacis10 posse confieri et an post eam inchoare velint mea ad Vetus Testamentum.

    De Anthologia11 nihil scribis, forte quod id opus illis non allubescat. Si ita est, restat ut hic librarium quaeram. Utinam amicus ille Vergoesii,12 si eruditus est, ut dicit, velit in emendandis typographorum speciminibus operam suam mihi praestare. Sed id exigere ab ignoto inverecundum est. Iudaeus ille ad Christum conversus13 utilis nobis esse posset, si bene nosset Graeca.

    Venio ad illud de titulo,14 non libens sane, sed commissae mihi dignitatis custos. Frivola est Vossii excusatio. In ipsis literis ‘tibi’ et ‘tu’ facile feram amans Latinitatis. In subscriptione cur, quaeso, magis barbarum ‘tuae Excellentiae’ quam ‘tuae illustr. Dominationis’, quomodo Vossius scripsit antehac? Imo Dominationis nomen vere barbarum, Excellentiae titulus praefectis praetoriis iam olim datus. Latet alia causa, quando et Curcellius15 de ea re monitus nihil ad me scribit et Vossius, quod miror, et dixit se solum illustris titulum mihi dare. Ego scribentibus ut oportet, respondebo. Ipsi D. Vossio liberisque eius opto omnia felicissima. In Ptolomaeo, qui hic est, semper est [C] pro senario.16 Si D. Vossius in meis explicationibus a me dissentit, facile id fero non aegre laturus etiam in aliis, si a convitiis abstinuissent.

    Salmasius17 amat tueri deplorata ab omnibus, nam Blondellus,18 minister reformatus in Gallia, in libro, qui Genevae imprimitur, defendit Petrum fuisse Romae. Feminam autem in papatu fuisse negat, quod adstructum it Salmasius.19 Puto autem Salmasium hic mansurum cum stipendio florenorum quater mille et quingentorum.

    Si filius tuus20 eius esset aetatis et profectus in Graecis ac mediocri καλλιγραφίᾳ, nullo alio uti vellem et ubi voles utar. Interim quaeso cum amicis aliquem mihi quaeras, qualem descripsi, non calvinistam. Nam Pelsius iam a nobis abiit nec saltem exspectavit, dum successor advenisset, parum gratus adversum me.

    De historicis meis21 multum vereor. Rogo et in tua custodia retineas. Video iuventuti male credi hoc saeculo. Nautam velim indices, per quem missae sunt paginae post Qq,22 si tamen missae sunt. Velim reliquias poematum edi iis formis, quibus editus est Sophompaneas et sacra

    142

    alia a Blavio,23 ut alterius illius editionis24 - in qua multa sunt, quae non probo - nulla habeatur ratio. Erit hoc vice retractationum, quales edidit Augustinus.25 In historicis velim annotes ea, quae potius mea quam scribae errata putabis, ut corrigam. Puto esse apud senatorem Reigersbergium carmina quaedam mea ex tetrastichiis versa Gabriae, qui apologos Graecos scripsit,26 et alia quaedam παραινετικά nondum edita, quae reliquiis poematum addi possint.

    Duci Carolo27 obviam ivere a rege comes Guichius,28 ab uxore eius29 alii, quam ipse uxorem dicere non vult. Et creditur spes ei facta dirimendi eius matrimonii, quia Cantecroia30 in cudenda hac pace cum Gallia praecipuas habuit partes. Ubi dux hic erit, rex non ultra obstiturus est, quominus valeant fratris sui cum sorore ducis nuptiae.31 Conditiones caeterae adhuc in obscuro sunt. Comiti Suessionensi tempus a rege prorogabitur, ut Sedani manere ei liceat. Interim conciliabitur inter comitem et Condaei iam in cardinalis amicitia primum habentis locum filiam32 matrimonium, pignus fidei comitis. Id si fiat, etiam duo praesides33 relegati ob comitis amicitiam restituentur. Nam cum rex nuper in parlamento aliorum34 officia exstingueret, horum nullam fecit mentionem.

    Novus Portugalliae rex creditur iam loca eius regni munita tenere et praeter praesidia in armis habere XII hominum millia. Principes Sabaudi adhuc audiunt tantum et Italia quiescit. Reginam Angliae Aprili exspectamus; non etiam matrem eius, quae venire percupit frustra.35 Legatus Danus36 in Hispania fedus contra Batavos offert, sed alieno tempore.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 2 Martii 1641.

     

    Dicitur legatus Daniae accepisse trecenta millia ducatorum, ut naves quinquaginta sine milite et machinis suppeditet Hispano mense Septembri. Dux Carolus uxorem ne videat stipulatus est. Itaque iussa a rege est discedere.

    143

    Non satis mirari possum contra quam dictum erat tamdiu retardatam esse editionem Annotatorum ad Evangelia. Et vereor, ne talia saepius eveniant arte eorum, qui se amicos simulant.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 915 App. no. 536. Geciteerd Brandt-Cattenb., Leven II, p. 297. Antw. op no. 5066; beantw. d. no. 5097.
    2 - No. 5066 was, evenals no. 5056, te Amsterdam geschreven.
    3 - Vermoedelijk Willem van der Goes (no. 4995 n. 15).
    4 - De drie eerder anoniem verschenen traktaten Commentatio de Antichristo, Explicatio de fide et operibus en Explicatio Decalogi (BG resp. nos. 1102, 1111, 1118) en de Appendix de Antichristo (BG no. 1129) werden afgedrukt achter Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135). Zie over de uitgave ook infra, postscriptum.
    5 - Grotius' Annotata ad Vetus Testamentum (BG no. 1137); het werk verscheen in 1644 bij Cramoisy te Parijs.
    6 - Grotius' nieuwe aantekeningen bij Lucanus verschenen bij Blaeu in 1643 (BG nos. 430 en 431).
    7 - Een nieuwe uitgave van Grotius' Poemata waarin ook de recente gedichten werden opgenomen, kwam niet tot stand (no. 4995 n. 12).
    8 - Cattenburgh gaf de volgende vertaling: Dit is het graf van Huig de Groot, / Dien Holland in zijn Kerker sloot, / En daar uit vrygeraakt, in ballingschap deed leven, / ô Magtig Zweden! tot uw Ryksgezant verheven (Brandt-Cattenb., Leven II, p. 297).
    9 - De uitgave der Epist. geeft: revisae. Het betreft hier echter de herdruk, en niet de correctie van de katern Nn van Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135); vgl. nos. 5005, 5066 en 5124.
    10 - BG no. 571; de editie verscheen bij Blaeu in 1642.
    11 - BG no. 534; het werk verscheen pas tussen 1795 en 1822.
    12 - Vermoedelijk Leonardus Marius (no. 4995 n. 14).
    13 - Niet geïdentificeerd; vgl. no. 5066 en n. 9.
    14 - Het betreft hier de door Gerardus Joannes Vossius aan Grotius verleende titulatuur; vgl. no. 5066 en n. 16.
    15 - Etienne de Courcelles (no. 4998 n. 14).
    16 - Zie no. 5066 en n. 21-22.
    17 - Zie no. 5053 en n. 14.
    18 - David Blondel (1590-1655), predikant te Houdan sinds 1614, in 1649 opvolger van G.J. Vossius als professor kerkgeschiedenis te Amsterdam; vgl. Haag, 2II, kol. 623-631; DBF VI, kol. 698v. In 1641 verscheen zijn De la primauté en l'Eglise. Traitté où sont confrontées, avec la Response du sérénissime roy de la Grand' Bretagne, les Annales du card. Baronius, les Controverses du cardinal Bellarmin, la Réplique du card. Du Perron, etc. par D. Blondel, avec les indices nécessaires, à Genève, imprimé pour Jaques Chouët, MDCXLI. Zie aldaar p. 580-602.
    19 - Zie P. Leroy, Dernier voyage, p. 136vv. Blondel zou hierover in 1647 publiceren Familier esclaircissement de la question si une femme a esté assise au Siège papal de Rome entre Léon IV et Benoist III, par David Blondel, à Amsterdam, chez Jean Blaeu, MDCXLVII.
    20 - Johan de Groot; vgl. no. 5066 en n. 28. Er werd een opvolger gezocht voor Grotius' secretaris Pieter Pels; vgl. no. 5053 n. 13.
    21 - Het betreft de drukkerskopij van Grotius' Historia Gotthorum, Vandalorum et Langobardorum ... MDCLV (BG no. 735) en van zijn Annales et historiae de rebus Belgicis ... MDCLVII (BG no. 741). Zie ook no. 5066, postscriptum.
    22 - De drukproeven van Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135).
    23 - Hugonis Grotii tragoedia Sophompaneas ... Amsterdami, apud Guilielmum Blaeu, MDCXXXV (BG no. 157, in 4o, en no. 159, in 12o). Grotius zal de uitgave in 4o als voorbeeld gesteld hebben voor zijn nieuwe editie van Poemata, die echter niet tot stand is gekomen (supra no. 4995 n. 12).
    24 - Vermoedelijk de uitgave van de Sophompaneas bij Joannes Janssonius (BG no. 158). Zie ook BG no. 159 rem. 1.
    25 - De Retractationes (= correcties) die de kerkvader Augustinus aan het eind van zijn leven, in ± 428-430, schreef, bevatten kritische aantekeningen bij zijn eigen werken (Migne, PL XXXII, p. 582-655).
    26 - Bedoeld zijn de Griekse fabels in hinkjamben van Babrius (2e eeuw na Chr.); zie ook B.E. Perrey, Babrius and Phaedrus, p. XLVII-LXXII. Willem had een copie van Grotius' Latijnse metrische vertaling in bezit; zie infra no. 5124. De vertaling van Grotius is nog bekend in de vorm van marginale notities in een exemplaar van Phaedri Fabularum Aesopicarum libri V.J. Meursius ... denuo recensuit et animadversiones addidit. ... Gabriae, seu potius Ignatii Diaconi, tetrasticha in fabellas Aesopicas ..., ex officina Plantiniana Raphelengii MDCX (Londen, BL, 1068.h. 11). In plaats van het voorafgaande ‘tetrastichiis’ geeft de uitgave der Epist. ten onrechte: tetraspestiis.
    27 - Karel IV, hertog van Lotharingen, maakte op 7 maart zijn entrée in Parijs.
    28 - Antoine III de Gramont, graaf van Guiche (no. 4996 n. 16).
    29 - Nicole, hertogin van Lotharingen.
    30 - Béatrice de Cusance, prinses van Cantecroix, maîtresse van Karel IV van Lotharingen (no. 5041 n. 7).
    31 - Het huwelijk van Gaston d'Orléans met Margaretha van Lotharingen (no. 5083 n. 26).
    32 - Anne-Geneviève de Bourbon (no. 5041 n. 2).
    33 - Henri de Mesmes en Nicolas-Léon Bailleul (no. 5029 n. 17).
    34 - Zie no. 5073 n. 18.
    35 - Henriette Marie bleef echter in Engeland; haar moeder Maria de' Medici reisde in september 1641 via de Republiek naar Keulen.
    36 - Hannibal Sehested, extraordinaris Deens ambassadeur in Madrid (no. 5041 n. 16).