eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5124. 1641 april 1. Van W. de Groot.1

    Frater optime,

    Miror nondum ad te ea pervenisse, quae per Princium2 (m)iserat Vergoesius.3 Ego ad ipsum scripsi rogans, ut mihi nomen nautae per quem miserat indicaret. Ille vero tantum hoc respondit fascem istum bene curatum et iam in manibus aut tuis aut certe Trezelii4 esse. De editione Annotatorum ex ipsis Blavii litteris ad te nuper transmissis,5 quo res sit loco, ipse cognosces. Folia, in quibus erratum est,6 ego et Vergoesius pro duobus trientibus flammis dedimus daturi et reliqua hac septimana. Nam tunc infortunio interveniente fuimus impediti. Interea quae restant apud me servantur. Te itaque ab ea parte securum esse iubeo.

    Annotata in Vetus Testamentum7 cordi mihi erunt ut et Lucanus8 et poematum reliquiae.9 Repperi hesterno die inter mea schedia tetrasticha ex Graeco Gabriae a te versa,10 mea manu satis nitide descripta; quare nihil est, cur Reygersbergio ea de causa negotium facessam.

    199

    Quae Petavius adversus Salmasium scripsit,11 videre aveo eamque rem, ut se habet, Heinsio - quem hac septimana invisere cogito - narrabo.

    De consilio Societatis Indicanae recte coniectas: illi, dum in Lusitania turbatur, in India suas res agent, antequam per ulla foedera impediantur.

    Rex Angliae etiamnum pendet animi, quid de legato Lusitano ad se misso12 constituturus est. Vestri Suedi quid acturi sint et quomodo tu iam te adversus eos qui in Gallia sunt13 geras, volupe erit intelligere.

    Miror Gallos non aliam dedisse operam, ut novum cum Suedia ineatur foedus,14 nisi et ipsi iam ad pacem animum adiicere incipiunt, quod tamen is qui nunc est rerum status permittere non videtur.

    Princeps iunior15 iam abiturit in Angliam et propediem discessurus vulgo creditur, nisi aliae morentur causae. Interea legati nostri16 regi Angliae obtulere varias conditiones foederis, sive offensivi in Hispanum sive defensivi sive de non iuvando eo commeatibus vel denique adversus quosvis, ut eosdem et amicos et inimicos habeamus.

    Dolet mihi quod de Vindocinensi scribis, imprimis vero quod non habiturus est in sua causa iudices ordinarios, sed marescallos ad eam rem deligendos. Quam enim male ea res soleat cedere, vestro exemplo comprobatum est.

    Petrus17 ad vos venturus est. Spero tuum conspectum hoc effecturum, ut in potestate tua futurus sit. Caeterum ut forum nostrum nostro more frequentet, de eo despero. Perplacet mihi, quod de Barlaei filio18 tibi pro scriba submittendo monuisse se dicit Vickefortius. Audio esse iuvenem non indoctum et scite litteras pingere. Tum vero viri boni et amici filius est. Nihil praeterea addam. Nam puto et senatorem hodie de rebus filii ad uxorem scripturum.19

    Bellimontio20 in prandio adfui, ubi cum Utenbogardo21 vestri fuimus memores et imprimis diei hesternae natalis tui.22

    Vale cum uxore et liberis.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, I Aprilis 1641.

    Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 10 April.

    En in dorso: 1 April 1641 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24, 188. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 5111; beantw. d. no. 5141.
    2 - Pieter Christiaensz. Prins te Rotterdam (no. 5032 n. 5) verzorgde de verzending van de drukproeven van de Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135) aan Grotius.
    3 - Vermoedelijk Willem van der Goes (no. 4995 n. 15).
    4 - Daniël Tresel, koopman te Rouaan (no. 4995 n. 3).
    5 - De brief van Johan Blaeu aan Willem de Groot ontbreekt; zie ook no. 5115 dd. 25 maart 1641.
    6 - De eerste druk van de katern Nn van Grotius' Annotationes (BG no. 1135) werd op diens verzoek vernietigd; vgl. supra nos. 5005 en 5066.
    7 - BG no. 1137; het werk zou in 1644 te Parijs verschijnen.
    8 - Grotius' nieuwe aantekeningen bij Lucanus verschenen bij Blaeu in 1643 (BG nos. 430 en 431).
    9 - Een uitgave van Grotius' Poemata waarin ook de recente gedichten werden opgenomen, kwam niet tot stand (no. 4995 n. 12). Zie voor Grotius' wensen dienaangaande no. 5084.
    10 - Grotius' Latijnse vertaling van de Griekse fabels in hinkjamben van Babrius (no. 5084 n. 26).
    11 - Zie voor de polemiek tussen Dionysius Petavius en Claudius Salmasius no. 5111 n. 12. Op verzoek van Petavius zond Grotius een exemplaar van diens Dissertationum Ecclesiasticarum libri duo, dat voor Daniel Heinsius bestemd was, naar de Republiek.
    12 - Antão d'Almada en dr. Francisco d'Andrade Leitão (no. 5028 n. 6) werden in Engeland als koninklijke ambassadeurs ontvangen; zie ook CSP Ven. 1640-1642, p. 132, 134.
    13 - Francisco de Mello en dr. António Coelho de Carvalho (no. 5028 n. 6).
    14 - Het verdrag tussen Zweden en Frankrijk werd in juli 1641 verlengd.
    15 - Willem II vertrok op 24 april vanuit Den Briel.
    16 - Johan Wolfert van Brederode, François van Aerssen, heer van Sommelsdijk, en Johannes Polyander van Kerckhoven, heer van Heenvliet (no. 4997 n. 3). Een verdrag met Engeland kwam niet tot stand (no. 5023 n. 9).
    17 - Grotius verlangde dat zijn zoon Pieter naar Parijs zou komen om hem met het schrijfwerk te helpen; zie no. 5093, postscriptum.
    18 - Caspar Barlaeus jr. (no. 5020 n. 22). De aanbevelingsbrief van Joachim de Wicquefort aan Grotius ontbreekt.
    19 - De brief van Nicolaes aan Maria van Reigersberch ontbreekt.
    20 - Simon van Beaumont (1574-1654), pensionaris van Rotterdam, of misschien zijn zoon Herbert van Beaumont (1607-1679), secretaris van de Staten van Holland en West-Friesland; vgl. NNBW resp. I, kol. 262-265; IX, kol. 43.
    21 - Johannes Wtenbogaert (no. 5139 n. 1).
    22 - Grotius was geboren op eerste paasdag (10 april) 1583 en vierde zijn verjaardag elk jaar op pasen, dus in 1641 op 31 maart.