Mi frater,
Ita ut scripsi postremis litteris,2 Petrum3 huc venire plane nunc nolo. Quare isthic eum retinete.
Scripsit ad me Barlaeus4 filium suum commendans. Sed viam ad commendationem rectam non est ingressus. Nam cum ante ad me scripserit ut debuit, nunc omisit subscriptionem, ne Excellentiae titulum poneret. In ipsa epistola ponit ‘illustrem Amplitudinem’. Haec omnia ex hominum mihi pessime volentium consiliis proficiscuntur. Certus sum eo eos tendere, ut me ex legatorum ordine in residentium ordinem reiiciant eiusque rei causas petant ex me ipso, quasi qui dignitatem tutari nesciverim deque publico iure concesserim. Nam quod audio eos distinguere velle negotia privata a publicis inane est, cum et in sermone et epistolis utraque misceri soleant, neque siquid Charnassaeus5 fecit, qui tribunus erat in Batavis, id mihi imitandum est, cum omnium aliorum legatorum exempla dissentiant. Desipiunt Batavi, si putant se meliore loco apud me esse quam Suedos, quorum nobilissimi, ut iam nunc baro Oxensternius,6 mihi
220
in literis etiam privatis dant illustrissimi et Excellentiae titulos. Aliter scriptis ad me literis non modo nihil respondebo, sed et eas exuram, ut iam feci Barlaeanas et Vondelianas.7 Barlaei filio non utar. Rogo quaeratis alium, qualem descripsi.Errata iam omnia post Qq usque ad Nnnn misi ad Vergoesium.8 Rogo opera detur, ne in eis notandis admittantur alia; deinde ut et illa recudatur, de qua nuper scripsi,9 pagella. De poematis,10 Lucano,11 Anthologia12 non repeto quae scripsi. Prolegomena ad Anthologiam describuntur. Treselius13 librum, quem Petavius Heinsio donat,14 ad te mittet.
Quantum hic intelligo, propius est, ut legati Portugalliae15 velut a iusto rege missi in Anglia admittantur. Archiepiscopi16 negotium quiescet, donec de Hiberniae praefecto17 transactum sit. Pendet adhuc federis Suedos inter Gallosque negotium.18 Credo tamen innovatum iri. An Anglica virgo19 principem sponsum secutura sit multum dubitatur.
Quod natalem nostrum festa memoria prosecuti estis,20 et tibi et amicis ago gratias multosque vobis natales precor.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 13 Aprilis 1641.
Rogo cures, ut nec tria opuscula a maiore opere, ita nec Appendix21 a tribus opusculis separari queat. Barlaeus principi addictior est quam ut filio eius mea arcana credam. Nolo ullum carmen aut elogium Annotatis meis aut alii meorum scriptorum praefigi.22