eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5154. 1641 april 22. Van W. de Groot.1

    Frater optime,

    Dolet mihi, quod Barlaei filium2 tibi displicere scribis. Neque enim alium scio, qui iis sit instructus studiis quibus ille, neque de fide ullatenus dubito. Quod ad titulum paternae epistolae attinet,3 non putem eum destinato consilio perperam scripsisse nec inducor, ut credam esse qui te in residentium classem detrudere velint. Spiringius4 certe legati nomen libenter acciperet et sunt qui ei Excellentiae titulum quandoque tribuant.

    Praeterita septimana scripsi ad Blavium5 neque responsum accepi. Ubi quid recepero, curabo ne tu sis nescius. Errata ostendit mihi Vergoesius6 eaque ad Blavium mittet et de recudenda pagina monebit. Ipse cum nihil iam Amstelodamo acceperit, hac vice non scribet

    Iuvenis princeps Auriacus7 iam Brilae ventos expectat faventes, ut ad sponsam naviget. Putant hic aliqui regem Angliae eius opera usurum, ut pro Hiberniae prorege8 apud parlamentum intercedat et ideo rem iam protrahi. Archiepiscopi9 causam omnino deploratam et a rege desertam esse multi hic contendunt.

    254

    Princeps10 ad duodecimum Maii milites ad Litoiam convenire iussit, ut in hostem moveat castra, utinam meliore quam priore anno fortuna.

    Exercitus ille, qui iam a duce Bulionaeo conscribitur Sedani, nostris hominibus, puto et Gallis, valde est suspectus. Videtur ille, ex quo religionem mutavit, Hispanicis accessisse partibus.

    Plura hoc tempore non scribam. Alias, ubi plus materiae se obtulerit, ero prolixior. Nunc abrumpam Deum venerans, ut te, uxorem, liberos diu nobis servet incolumes.

    Tibi ob(sequ)entissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    H(a)gae, XXII Aprilis 1641.

     

    Postquam haec scripseram, litteras a Blavio accepi, quibus testatur sperare se finem operis post duas septimanas, urgere se opus quantum potest, moram sibi maxime nocere. Sed tunc de pagina, quae recudi debet, nihil adhuc sciebat, quae res magnam exhibitura est molestiam.

    Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède, à Paris.

    In dorso schreef Grotius: 22 April 1641 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24, 191. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 5141; beantw. d. no. 5168.
    2 - Caspar Barlaeus jr. (no. 5120 n. 22).
    3 - De brief van Caspar Barlaeus sr. was door Grotius wegens een onjuiste titulatuur verbrand; zie supra no. 5141.
    4 - Petter Spiring Silvercrona, resident en raad van financiën van Zweden in Den Haag (no. 5000 n. 1).
    5 - Willems brieven aan Johan Blaeu ontbreken. Het betrof het drukken van Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135); zie ook infra, postscriptum.
    6 - Vermoedelijk Willem van der Goes (no. 4995 n. 15). Zie over het herdrukken van een pagina der Annotationes no. 5130.
    7 - Willem II zou op 24 april uit Den Briel naar Engeland vertrekken; de bruiloft met Mary Stuart, de ‘Princess Royal’, vond plaats op 12 mei.
    8 - Thomas Wentworth, graaf van Strafford.
    9 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    10 - Frederik Hendrik.