eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5168. 1641 mei 4. Aan W. de Groot.1

    Frater charissime,

    Miror nullas a Blavio paginas missas ad te aut Vergoesium.2 Plane enim id exspecto. Et cum non veniant, vereor ne aliquid deflexum sit a meis praeceptis et opuscula accessoria,3 aut eorum quartum maxime, divellatur a caeteris, id est, suffocetur, quod ego plane nolim. Et si fiat, amicitiae cum Blaviis sim renuntiaturus. Videte, quaeso, ne quid contra mea desideria in meis peccetur.

    De libris Mileterii super Eucharistia4 mira res hic accidit, ut Carentonienses5 dicant ab eo non mala dici, sed aliena a romanae ecclesiae sententia, contra vero eam sententiam recte eis libris exprimi dicant et cardinalis et nuntius.6

    Quod dixi7 id agi in Batavis, ut ego per gradus quosdam, et quasi culpa mea, in residentium ordinem detrudar, non ex coniectura dixi, sed quia id comperi plus uno teste. Repertorem puto Arsenium,8 promotorem aliquem eo maiorem. Illi homines nunquam, dum vivam, a me vexando abstinebunt. Mihi contra tales conatus non prudentia tantum, sed et fortitudine opus est. Literas omnes, quae debitam compellationem non habent, comburam nec quicquam respondebo.

    Hiberniae praefectus,9 quantum audio, capitis periculum non adit. Itaque deprecatore novo marito10 opus non erit. Archiepiscopum11 in magno odio esse audio, magis tamen quod regis auctoritatem augere voluerit quam ob causas alias.

    A Sedanensibus vis quaedam coepit in milites regis, tum qui Romeliaci erant prope Mousonum, tum qui Doncheriaco exierant. Sunt tamen qui tolli putent posse hoc malum aequis conditionibus. Quod sane velim.

    Scripsit ad me Nicolaus de Bye,12 qui olim nobiscum in Gallia vixit, nunc Alcmariae vivit,

    270

    vir pius, gregis ut puto mennonitici, generis hominum non mali, libellum magis quam epistolam, in quo probare vult christianis omnibus, etiam in potestate constitutis, interdictum bellum et iudicia capitalia et respondere argumentis pro me productis in libro de Iure belli ac pacis. Pietatem eius et bonitatem laudo et, si eum videas, velim norit legationem hanc a me susceptam animo pacis procurandae et quidem quamprimum possem. In quo studio persevero nec quicquam omitto, quod eo facere possit, doleoque tamdiu meas preces ac labores fuisse sine fructu. Quod vero ad eam quam tractat quaestionem attinet, cogitet velim, an rex Poloniae teneatur pati a Tartaris interfici plurimos infantes et sic secundum quorundam bella omnia improbantium sententiam a regno coelesti excludi, quo per aetatem et vitam piam pervenire potuissent; feminas autem ea pati, eis affici contumeliis, quae castis morte graviores sunt, cum id impedire possit vim latrocinantem vi regia propulsando? Velim hac super re cognoscere aliorum, quibus illud scriptum legendum dedit, sententiam. Velim etiam scire, an putet per Christi legem furiosos posse vinculis coerceri, flagris caedi pueros, tormenta ex urbe aut arce explodi, ut eo territi hostes alio iter vertant. Nam et haec ad quaedam eius solvenda viam aliquam nobis videntur dare. Ego quam alienus sim a reponendis malis et alias ostendi et tunc cum eos, qui me in vitae summum periculum adduxerant iure gentium violato,13 supplicio exemi et bona cuncta eis reddidi ne orari quidem me passus. Monita autem mea omnia si sequerentur christiani principes, nulla inter eos bella essent. Mallent enim salva populi pace de iure suo cedere uterque aut pios sumere arbitros.

    Vossii14 vicem doleo. Vide, quid sit filios assuescere ad spernenda parentum imperia. Velim scire, quid agat iuvenis Pelsius.15 Nam ad nos, ex quo abiit, nihil scripsit, quanquam dimissus honorifice. Cogita, an possis in honesta opera salarii aliquid accipere a Coloniensi, Nieuburgico16 aut alio vicino aliquo principe.

    Constantinopoli pace cum Persa constituta17 bellum in Asacum strenue paratur ac Tartarus Praecopensis18 monitus est, ut ad ipsum se paret.

    Omnia tibi, uxori, liberis, amicis bona opto, Petro19 bonam mentem.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 4 Maii 1641.

     

    Galli in Italia Eporediam20 cepere. Galli exercitus procedent medio hoc mense. Treselius21 decoxit nostro magno malo. Ingentes ei summas credidit uxor me nesciente. Mitto chirographum, ut arresto includantur omnia, quae eius habet Wouwii vidua.22

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 919 App. no. 545. Geciteerd in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 304. Antw. op no. 5154; beantw. d. no. 5183.
    2 - Vermoedelijk Willem van der Goes (no. 4995 n. 15). Het betreft de drukproeven van Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135).
    3 - Herdrukken van Grotius' Commentatio de Antichristo, Explicatio de fide et operibus en Explicatio Decalogi (BG resp. nos. 1102, 1111 en 1118) en zijn Appendix de Antichristo (BG no. 1129) werden achter de Annotationes opgenomen.
    4 - Zie no. 5153 n. 11.
    5 - Bedoeld zijn Edmé Aubertin, Jean Daillé en Charles Drelincourt (no. 5153 n. 12).
    6 - Ranuccio Scotti (no. 5020 n. 4).
    7 - No. 5141 dd. 13 april 1641.
    8 - François van Aerssen, heer van Sommelsdijk (no. 4997 n. 3).
    9 - Thomas Wentworth, graaf van Strafford, werd op 22 mei 1641 onthoofd.
    10 - Willem II trad op 12 mei 1641 in het huwelijk met Mary Stuart, de ‘Princess Royal’.
    11 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    12 - Zie no. 5145 dd. 15 april 1641.
    13 - Vermoedelijk verwijst Grotius hier naar de aanval op zijn koets in juli 1638; zie supra nos. 3677 en 3687 (dl. IX).
    14 - Gerardus Joannes Vossius maakte zich in deze tijd bezorgd over de trouwplannen van zijn zoon Franciscus (1608-1645); zie C.S.M. Rademaker, Vossius2, p. 262 en n. 829. Grotius reageert hier vermoedelijk op een ontbrekende brief van Willem de Groot aan Maria van Reigersberch.
    15 - Grotius' voormalige secretaris Pieter Pels; zie ook no. 5053 n. 13.
    16 - Ferdinand van Beieren, keurvorst-aartsbisschop van Keulen, en Wolfgang Wilhelm, hertog van Neuburg en Gulik-Berg. Willem de Groot had eerder gehoopt zijn vader Jan de Groot (†3 mei 1640) op te volgen als raad van de graven van Hohenlohe; zie supra no. 4647 (dl. XI) en infra no. 5183.
    17 - De vrede tussen Turkije en Perzië van 1639, geratificeerd in 1641. Zie ook Gazette 1641 no. 51, p. 249v., dd. 8 mei.
    18 - Behadir-Ghiraï.
    19 - Grotius' tweede zoon, Pieter.
    20 - Ivrea in Piemonte. Het bericht is niet juist; zie infra no. 5178.
    21 - Daniël Tresel, koopman te Rouaan (no. 4995 n. 3).
    22 - Machtelgen Aelbrechts van Leuningen (†1661), weduwe van de boekdrukker Hillebrant Jacobsz. van Wouw (†1621); vgl. E.F. Kossmann, Boekhandel te 's-Gravenhage, p. 452-457. Zij was een zuster van Tresels vrouw, Henrickgen Aelbrechts van Leuningen.