eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5178. 1641 mei 11. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Legatus hic Anglicus2 post moram aliquam legatum Portugallicum3 adiit, quomodo legati regii adiri solent, postquam scilicet cognoverat in Anglia legatum, qui indidem venit,4 eo modo acceptum. Ego quid facere deberem, dubius haesi. Tandem tutissima visa est sententia exspectare id, quod in Suedia constituetur, quo ire dicitur legatus a Portugallia, qui nunc in Dania putatur esse.5 Galli fedus cum illa gente aut facere aut certe publicare differunt,6 quia volunt novum regem, si fieri potest, Suediae quoque et Batavorum societate firmari, ut externa etiam ope coalescat tanto indigenarum consensu inchoata possessio. Ego sicut video hac ratione multum infractum iri vires Hispaniae toti Europae non immerito suspectas, ita qui se ei causae illigaturi sunt, ab iis suscipi video bellum prope immortale.

    Subito in Angliam profectus est, sed brevi huc rediturus Angliae legatus, ut ipse dicit, ob lites sibi prosequendas. Alii a rege vocatum suspicantur, ut apud propinquos suos, quos in parlamento et multos et validos habet, laboret pro rege et pro iis, quos rex servatos vult, Hyberniae praefecto et archiepiscopo,7 quorum ille multos habet ob sanguinem et affinitates veteres sibi propitios, hic vero paucos, tum quod ortu sit humili, tum quod in potentia sua multos offenderit. Credunt multi ex hac disceptatione dissidia oritura inter superiorem et inferiorem parlamenti conventum, quorum ille ad misericordiam, hic ad severitatem pronior. Facile esset regi moras aliquas nectere, sed pecuniis opus habet, ad quas pollicendas civitas Londinensis perduci se non patitur nisi iudiciis illis peractis.

    Audimus cardinalem Hispanum auxilium decem millium poscere ab imperatore; Gillonem Hasium8 capto iam Malburgo exspectare copias maiores, ut Friburgum aggrediatur; obsi-

    282

    deri et Balingam. Episcopum Basileensem9 plane restituit Ossenvillius.10 Hazfeldius11 in Alsatiam creditur tendere. Tupadelius12 apud Altenburgum damni aliquid ab hoste accepit.

    Deus [etc.]

     

    Lutetiae, I/XI Maii MDCXLI.

     

    In Portugalliam mittuntur hinc naves viginti, hominum quinque millia. In Catalania Gallis consilium est Tarragonam premere terra marique. Praeterea princeps Condaeus cum XXV millium exercitu comitatui Ruscinonensi negotium faciet. De Eporedia13 capta nimis festinavit fama. Nunc oppugnatam audimus et eorum, quos princeps Thomas liberandae urbi miserat, caesos DCC.

    Glenius14 Hohentvilae minatur. Curam eius tutandae suis armis suscepit dux Carolus,15 sed cuius miles minus bene Galliae volens multum diffluit. Rex se parat itineri ad finem Belgicum. Exercitus eius, qui ad Ambianum et Abbatisvillam sunt, iam processissent, si herba satis esset equis pascendis. Ea una mora est. Venit Rupellam legatus a Portugallia in Italiam iturus.16 Hispani agros circa Borburgum mergunt metu, ne ea parte in Belgicam penetrent Galli.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regi Portugalliae debita regibus existimatio ab Anglis decreta; sibi adhuc dubia. Sors Straffordi et Wilhelmi Laud. Varia nova.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 22; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 63. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 126 no. 373.
    2 - Robert Sidney, graaf van Leicester (no. 5003 n. 13).
    3 - Francisco de Mello met dr. António Coelho de Carvalho (no. 5028 n. 6).
    4 - Antão d'Almada met dr. Francisco d'Andrade Leitão (no. 5028 n. 6).
    5 - Francisco de Sousa Coutinho (no. 5156 n. 2).
    6 - In april 1641 was een ontwerp van een overeenkomst tussen Frankrijk en Portugal door beide partijen goedgekeurd; vgl. no. 5142 n. 18. De copieën te Dresden en Leipzig geven in plaats van het volgende ‘volunt’ ten onrechte: nolunt.
    7 - Thomas Wentworth, graaf van Strafford, en William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    8 - Gilles de Haes, Vlaming in keizerlijke dienst (no. 5041 n. 20).
    9 - Johann Heinrich von Ostein (no. 5177 n. 9).
    10 - Paul Le Prévost, baron van Oysonville, adjunct-goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 16).
    11 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen (no. 5025 n. 11).
    12 - Georg Christoph von Taupadel (no. 4993 n. 5).
    13 - Ivrea in Piemonte.
    14 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen (no. 5136 n. 5).
    15 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    16 - Dom Miguel de Portugal; vgl. no. 5177 n. 18.