Illustris domine,
Feliciter opto eveniat ill. Dom. vestrae instituta migratio.2 Post actam inter negotia literasque vitam non poterat sedes aptior contingere quam ea, ubi a negotiis sit vacatio et in literis oblectamentum. De epistolis curandis faciam quod moneor.
280
Scripsit ad me marescallus Hornius3 de sua libertate. Sed de ea nihil fiet nisi confecto foedere,4 de quo propediem certi me aliquid spero intellecturum. Nam inter D. Salvium et D. Davausium convenit, sed a Davausio in Suediam missus est5 qui instet, ut quae placuere ibi rata fiant. Tum vero et Portugalli ex consilio Gallorum laborabunt, ut Suediam Batavosque sibi socient. Quae omnia credere nos iubent bellum non facile desiturum.
Legatus Angliae D. comes Licestrius6 subito ivit in Angliam brevi rediturus, ut dicit. Causam ipse vulgat lites sibi prosequendas. Alii a rege eius opera apud parlamentarios proceres uti volente evocatum suspicantur. De Palatino negotio facilior erit iudicatio, ubi noverimus, quid auxilii ad eam rem decreturum sit Angliae parlamentum; ubi intelligo in negotiis maximis parum profici, quod prius velit civitas Londinensis de reorum causa cognosci, quorum praefectus Hiberniae multos habet sui amantes, archiepiscopus7 infestos plerosque. Rex autem utrumque ereptum velit ei poenae, quam plebs ardenter expetit.
Cardinalis Hispanus prospiciens futurum, ut a Gallis et Batavis graviter prematur hoc anno, auxilium ab imperatore petit millium decem.
Ad Rhenum videntur res hostium invalescere capto Molburgo, obsessa Bolinga et ad Friburgum obsidendum copias contrahente Gilloni Hasio8 non comparentibus autem Gallis, qui interim episcopum Basileensem9 sibi obligarunt bonis ei redditis et apud Helvetios militis aliquid scribunt. Dicitur et Tubatelius10 damni aliquid accepisse apud Altenburgum. Mors ducis Georgii11 incommodare rebus nostrorum potest, quia tutores, quos liberis dedit,12 imperatori faventes sunt. Ipse maximus natu filius13 adhuc quatuor annos a sui tutela abest et, si Bannerii exercitus in illis partibus hospitium quaerat, non abest metus, ne ordines Lunaeburgici et Brunswicenses potius arripiant quod ab imperatore haberi poterit, quam ab amicis prope hostilia patiantur.
Timeri etiam potest, ne Batavorum cunctatio, ex quorum consilio Galli sua suspendunt, res Portugallicas in periculum coniiciat. Galli in praesens naves et belli duces in Portugalliam mittent. Fedus factum puto,14 sed in arcano haberi, ne ea res alios faciat lentiores, quos eidem causae illigare Galli cupiunt.
Sedanense negotium ut aequis modis componatur, non Galliae tantum, sed et communis causae interest. Eam ad rem multum poterunt principis Arausionensis monita apud ducem Bulionium et apud regem ipsum amica consilia. Comes Suessionensis ita amatur, ut plurimis dolori futurum sit, si quid ipsi eveniat adversi aut propter ipsum aliis.
Deus et haec et alia regat ad bonum christiani nominis idemque ill. Dom. vestrae det laetam senectutem.
Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, I/XI Maii MDCXLI.
281
Mittuntur hinc in Portugalliam naves XX, hominum V millia. In Catalania Galli Tarragonam constituerunt premere terra ac mari. Princeps autem Condaeus in Ruscinonensem comitatum parat bellum cum XIV millibus. Glenius15 Hohentwilae minatur, cui se opponet dux Carolus,16 sed eius militis multum diffluit. Rex it ad finem Belgicum. Exercitus procedent, simul herba sufficiet17 pascendis equis. Rupellam advenit legatus e Portugallia Romam iturus.18
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redditae Leidae, a.o 1641 9/19 Maii. MP.