386
Illustrissime domine,
Omnes literas Excellentiae vestrae2 recte accepi vidique et audivi libenter D. Snodskii3 ab epistolis eius. Inter negotia mihi a regina regnoque Suedico imposita4 nullum est, quod mihi perpetuo magis cordi fuerit quam libertas Excellentiae vestrae tum regni causa, tum ob eximias ipsius virtutes, quas consentiens fama praedicat, tum etiam magni cancellarii5 causa, cui fortunae meae in patria afflictae restitutionem debeo, nullam omisi occasionem, nullum tempus pro ea libertate laborandi et nunc etiam nihil magis ago aut magis agam, donec perfecero. Deus, sine cuius providente permissu nulla piis adversa accidunt et qui pie ea ferentibus ingentia praestat solatia, maiores nobis in hoc negotio quam ante spes alliciet easque non uniusmodi, ita ut de bono celerique exitu nihil dubitem. Summae felicitatis ducam loco, si tantum hospitem Lutetiae mihi excipere liceat. Gothica frugalitate brevior ero, quia dicet quae dici opus est qui has fert vir optimus regnoque Suedico et Excellentiae vestrae fidissimus.6
Deus, illustrissime domine, Excellentiam vestram omnium rerum temporalium commodis diu privatam magis magisque locupletet donis spiritualibus in aeternum profuturis.
Excell. vestrae semper inservire paratissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 6 Iulii novi Cal., quo hic utimur, anni 1641.