eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5146. 1641 april 15. Van W. de Groot.1

    Frater optime,

    Tandem, tandem ad manus tuas pervenisse quae per Princium2 miseramus gratum mihi est, ut a te erratorum index confici possit. De pagina recudenda et additamentis ad Appendicem3 agam cum Vergoesio,4 cui tuas misi litteras, et uterque iterum cum Blavio. De Anthologia5 nihil puto moveri debere, antequam Annotata in Novum Testamentum plene sint absoluta, nisi forte tu codicem tuum ante id tempus Bremio6 dari velis, ut indices conficiat, sed ea lege, ne Blavio tradat ante absolutam Annotatorum et de Iure belli ac pacis editionem.7 Interea velim scire, an Anthologiam ante illa ad Vetus Testamentum8 et Historica9 edi velis et an Historica ultimo reserves loco et quid de Procopio10 constitueris.

    De Petri negotio11 scripsi antehac et cum senatore Reigersbergio de tota re conferam, ubi huc advenerit, quod hodie futurum spero. Illud de itinere in Portugalliam consilium facile illum elusurum puto neque sane video, quomodo sine magnis impensis illuc mitti possit aut quo loco eius aetatis iuvenis ibi futurus sit. Magis mihi etiamnum arridet, quod de ipso in Galliam ad te evocando antea decreveras. Poterit enim ibi alicuius esse usus, qui iam hic nihil agit.

    De praesidibus Curiarum scire quod desideras,12 id ita se habet: in Summo Senatu certus est definitus senatorum numerus, qui a singulis provintiis legi debeat; de praeside et graphiariis nihil convenit, quare ii communibus utriusque provintiae suffragiis in eum locum cooptari debent. Sed haec tota res ideo etiamnum pendet, quia inter provintias Hollandiam et Selandiam

    243

    non convenit, quo loco Hollandi Septentrionales sententiam dicere debeant, Selandis praeferri, illis ex praecedentium annorum usu praeferri volentibus, aliis vero a reliquo Hollandiae corpore avelli nolentibus. In constituendo Curiae Provintialis praeside aliter se res habet. Sunt enim certae statutae vices neque ulla est disputatio, quin iam ex Hollandia praeses legendus sit, ut et proxima vice. Nisi Catsio13 ea, quam ornat, provintia in quinquennium esset prorogata, a quibusdam iam isti dignitati destinabatur. Nunc de Wijngardio, Dedelio, Oostervikio14 sermo; adiiciunt quidam et seniorem Bellimontium.15 Duobus posterioribus ego faveo.

    Ex Anglia necdum certi quid habemus de praeside Hiberniae et archiepiscopo,16 sed iam res confecta esse creditur et, ut hic plurimi iudicant, in partem duriorem.

    Scribam meliorem quam Barlaei est filius17 optare quidem possem, sed praestare minime. Est, ut scripsi,18 iuvenis egregie doctus et bene pingens litteras, quare nisi quae alia te morantur, fac mentem intelligamus tuam.

    Ducem Sedanensem19 exercitum conscribere fama fert, sed id vobis erit notissimum. Alia ex aliis intelliges.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XV Aprilis 1641.

    Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède, à Paris.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 24 April.

    En in dorso: 15 April 1641 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24, 190. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 5130; beantw. d. no. 5159.
    2 - Pieter Christiaensz. Prins te Rotterdam (no. 5032 n. 5) zorgde voor de verzending van de drukproeven van de Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135) aan Grotius.
    3 - Grotius' Appendix de Antichristo (BG no. 1129) werd afgedrukt achter de Annotationes.
    4 - Vermoedelijk Willem van der Goes (no. 4995 n. 15); Grotius' correspondentie met hem van 1641 ontbreekt.
    5 - BG no. 534; de uitgave verscheen pas tussen 1795 en 1822.
    6 - Daniël de Breen (no. 4998 n. 13); zie ook Grotius' brief, no. 5130.
    7 - BG no. 571; de uitgave verscheen bij Blaeu in maart 1642.
    8 - BG no. 1137; het werk verscheen in 1644 te Parijs bij Cramoisy.
    9 - Grotius' Annales et historiae (BG no. 741) verscheen bij Blaeu in 1657.
    10 - Grotius' Historia Gotthorum (BG no. 735) verscheen in 1655 te Amsterdam bij Lodewijk Elzevier.
    11 - Grotius' tweede zoon, Pieter; zie ook Willems brief no. 5135 dd. 8 april 1641 en, meer uitvoerig, infra nos. 5200 en 5245.
    12 - Zie no. 5130. De ambten van president en griffier van de Hoge Raad vaceerden sedert 1632 en 1633. Door een geschil tussen Holland en Zeeland werden deze vacatures pas in 1644 en 1645 vervuld; zie ook Res. SH dd. 1 mei en 22 november 1641. De president van het Hof van Holland, Nicolaes van Cromhout (no. 5115 n. 11), was overleden op 22 maart 1641. Op 2 mei 1642 legde zijn opvolger, Jan Oem van Wijngaarden (†1656), de eed af; vgl. ARA, HvH no. 5942, f. 22 verso.
    13 - Jacob Cats (1577-1660), in de jaren 1636-1651 raadpensionaris. Vgl. NNBW II, kol. 279-285; J.J. Poelhekke, in: Bull. Werkgr. hist. Kon. Zeeuws gen. (1978) no. 28, p. 73-81.
    14 - De raadsheren in het Hof van Holland Jan Oem van Wijngaarden, Johan Dedel (†1655) en Willem van Liere, heer van Oosterwijk (no. 5063 n. 16). Op 11 april 1642 werden voor het ambt van president van het hof genomineerd Oem van Wijngaarden en Dedel en de raadsheer in de Hoge Raad Jan van Foreest (1586-1651); vgl. Res. SH dd. 11 april 1642.
    15 - Simon van Beaumont (1574-1654), pensionaris van Rotterdam (no. 5124 n. 20).
    16 - Thomas Wentworth, graaf van Strafford, en William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    17 - Caspar Barlaeus jr. (no. 5120 n. 22).
    18 - No. 5124 dd. 1 april 1641.
    19 - Frédéric-Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon.