192
Mi frater,
Pridem commoveor, quod qui tam festini antehac fuere Blavii nunc testudineo gradu incedant et nobis ac veritati male volentibus tantum largiantur temporis.2 Rogo urgeantur, quantum fieri potest. Omnino tria ἀνώνυμα antehac, nunc φερώνυμα non patiar a reliquo Annotatorum corpore divelli. Sunt et in ipsis Annotatis plurima, quae ministris sunt displicitura. Et erunt etiam in illis ad Vetus Testamentum.3 Si Amstelodami, ubi missalia et breviaria eduntur, talia edi non possunt, de iis monitus aliter constituissem de rebus meis, ut et antehac tibi scripsi.4 Videamus, quid futurum sit. Ego non supprimam ea, quae meorum operum potissima et utilissima iudico, neque patiar a suo velut corpore divelli. Τοῦτο κέκριται. Qui sibi metuit, potest se negotio subducere. Interdictis libris crescit saepe et auctoritas et pretium. Exemplar Annotatorum ad Iura belli et pacis5 ideo retineri ac nondum dari typographis volueram, ut ea exspectatione magis eos haberem in potestate. D. Vossius videtur mihi in meis sua agere, quod nolim.
Librum, quem Petavius6 contra D. Salmasium scripsit Heinsioque dari voluit, accipies mari per Treselium,7 ad quem misi, ut ad te mittat. Acerbe tractatur Salmasius acerbiusque tractabitur, si liber ille Adversus papam8 prodierit. Incertus adhuc est, in Batavos redire an hic manere debeat. Vellet hic manere, frui sex millibus francorum annuis et scribere quaecunque vult etiam contra Romam et romanenses,9 quos cardinalis levi de causa lacessere non vult. Quod si Salmasio talia scribenti bene faciat, in ipsum recidet invidia.
De correctore quod Blavios mones,10 bene facis. Nam in paginis ad Iohannem plurima peccata video ignorantia Graeci, Hebraei et Arabici sermonis. Nomen nautae, quo usus est Princius,11 scire percupiam et nancisci scribam, qualem depinxi.12 Petri13 adventus, si eo animo venturus est, ut nos sibi cogat obsequi, neque mihi neque matri gratus est futurus.
Praefectus qui fuit Hiberniae14 putatur bene se purgaturus. In archiepiscopum15 maiora
193
sunt plebis odia, ut apparuit, cum in Turrim duceretur, concursu adversus ipsum iam satis infelicem tamen facto; quo tempore ipse satis apposite usurpavit illud Iuvenalis: At quid Turba fremit? Sequitur fortunam ut semper et odit Damnatos.16Edita hic est Apologia brevis Scotorum,17 in qua se aiunt non contra regem et Anglos, sed contra archiepiscopum aliosque arminianos arma cepisse. Vides, quanto in odio sit veritas, id est moderatae veteresque sententiae. Ut filia regis18 ante nuptias, id est ante aetatem nubilem, regno exeat, aegre impetrabitur. Neque ipsi neque patri neque matri neque ordinibus id placet. Videamus et quid effecturus sit elector.19 Parum arbitror. Nam nimis aperta sunt, etiamsi obvelentur, regis et ordinum Angliae dissidia. Mittit elector Ratisbonam,20 ut cum Bavaro colloquatur. Res trahitur ut antehac.
Qui Galliam regunt, pacem nullam volunt. Lotharingus21 sua recipit Nanciaci aliisque locis nonnullis relictis in regis custodia, quamdiu bellum erit. De turbis in regno Neapolitano et Arragonia verum non puto. Et in Catalania magnus est Hispanorum exercitus.
Barlaei filium22 pro scriba mihi commendat Wyckefortius. Sed nescio, an et omnia norit, quae mihi sunt opus.
Bene vale cum matre, uxore, liberis.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
30 Martii 1641.